‏ Luke 18

. Haec parabola ad orandum et credendum, et non de nobis, sed de Deo praesumendum hortatur. Haec vidua potest habere similitudinem Ecclesiae, quae desolata videtur donec veniat Dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam ejus gerit. Cum justi pro persecutoribus orare moneantur, tamen de malis salva justitia hanc vindictam expetunt: ut pereant omnes mali, vel conversi ad justitiam, vel amissa per supplicium potestate quam nunc contra bonos quandiu hoc ipsum bonis expedit vel temporaliter aliquid possunt. Quem finem cum justi venire desiderant, quamvis pro inimicis orent, tamen non absurde vindictam desiderare dicuntur. . Dico me facturum vindictam justorum, sed illi erunt valde pauci, quia cum in die judicii in forma Filii hominis apparuero, tanta erit raritas justorum, ut non tam ob clamorem fidelium injuste damnatorum, quam ob eorum torporem juste damnandorum totius jam mundi sit acceleranda ruina. In verbo increpatur dubitationis infidelitas, non opinatur Divinitas. Scit enim omnia per quem sunt omnia, sed dubitando increpat infidelium corda. . Quia parabola qua ad orandum invitavit, ita conclusit, ut diceret, veniente Judice, difficile fidem in terra reperiendam. Ne quis sibi de supervacua fidei cognitione, vel etiam confessione blandiretur, in hac parabola, diligentius ostendit a Deo non fidei verba, sed opera examinanda, inter quae maxime regnat humilitas, quam quia non habent superbi de sua justitia praesumentes, et infirmos despicientes, quasi vacui fide, cum orant non exaudiuntur. etc. Quatuor sunt species tumoris: cum vel quis bonum quod habet, a se habere aestimat: aut si datum a Deo credit, pro meritis datum putat; aut cum jactat se habere quod non habet; aut cum despectis caeteris appetit singulariter videri habere quae habet. Hac Pharisaeus peste laborabat, qui ideo non justificatus descendit, quia merita bonorum operum sibi singulariter tribuens, publicano se praetulit. Ecce Pharisaeus ad exhibendam abstinentiam, ad impetrandam misericordiam, ad referendas Deo gratias oculum habet, ad humilitatis custodiam non habet. Et quid prodest si tota civitas custodiatur, et unum foramen per quos hostes intrent relinquatur? Sicut humilis, non audet appropinquare, ut ad eum Deus appropinquet: non aspicit ut aspiciatur; premit conscientiam, sed spem sublevat; percutit pectus, poenas de se exigit ut Deus parcat; confitetur ut Deus ignoscat; ignoscit Deus quod ille agnoscit. Publicanus humiliter orans ad illos pertinet de quibus dicitur: Deus non faciet vindictam electorum ad se clamantium. Pharisaeus merita jactans, ad illos de quibus subditur: etc. Posita Pharisaei et publicani controversia, ponitur judicis sententia, ut caveatur superbia. Post dictam controversiam, post datam sententiam humili magistro, offeruntur infantes, ut ostendatur quod innocens et simplex aetas ad gratiam pertineat. Increpant apostoli, non quod nollent infantes manu et voce Salvatoris benedici, sed quia nondum perfecti in fide, putabant eum in similitudinem hominum lassari importunitate offerentium. Hoc fortasse ideo, quia prius populum Judaeorum ex quo secundum carnem erant, salvari volebant, sed et pro Chananaea muliere supplicaverunt. Sciebant ergo mysterium, quod utriusque populi vocatio deberetur, sed fortasse adhuc nesciebant ordinem. Nemo prohibeat languidos venire ad medicum. Isti in ramo nihil adhuc commiserunt, sed in radice perierunt. Qui pro se agere non possunt, causam suam majoribus commiserunt. Tangat medicus, et Psal. 113.. Non ait istorum, sed qui habent ex studio innocentiam et simplicitatem quam isti habent per naturam, quia non aetas regnat, sed mores. Non enim est virtus non posse peccare, sed nolle. Sicut puer non perseverat in ira, laesus non meminit, non concupiscit mulierem, non cogitat vel loquitur malum, sic vos nisi talem innocentiam et animi puritatem habueritis, non intrabitis in regnum coelorum. Id est doctrinam Evangelii sicut puer jubemur accipere. Puer in discendo non contradicit doctoribus. Non rationes et verba componit ad resistendum, sed fideliter suscipit, obtemperat et quiescit. BEDA. Audierat hic princeps similes puerorum dignos esse, etc., usque ad his qui perfecti esse volunt, adjungit: Marc. 10.. Quia bonum magistrum dixit, et non Deum vel Dei Filium confessus est dicit quamvis sanctum hominem comparatione Dei bonum non esse. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit bonitatem. AMBR. Versuta interrogatio, et ideo arguta responsio. Tentator enim, etc., usque ad cum his verbis definiatur contra naturam esse dives misericors. Haec est puerilis innocentiae castitas, quae nobis imitanda proponitur, si regnum Dei ingredi volumus. . Nullus dives, id est confidens divitiis suis, intrabit, ut Jesus secundum Matthaeum exponit. Non ergo divites manentes, sed qui esse desierunt intrabunt. . Mystice. Facilius est Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum converti. Camelus dicitur Christus, quia sponte humiliatus, infirmitatis nostrae onera sustulit. Acus punctio, per quam angustias passionis significat, qua passione velut acu, naturae nostrae quasi scissa vestimenta resarcire dignatus est, id est reparare post lapsum. Aliter: facilius est gentilem populum gibbo peccatorum deformem per angustam vitae viam ingredi, quam Judaeum de meritis gloriantem, et ad subeundum leve onus Christi se humiliare nolentem. Intelligunt in numero divitum deputandos omnes qui amant divitias, etsi non habent: aliter enim, cum sit turba major pauperum, non dicerent: . Qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet. Marcus ait: etc. Marc. 10., id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur. etc. Qui pro Domino omnes divitias dimiserit, et carnis affectus contempserit, multo plura recipiet in praesenti, et a fratribus et sororibus propositi sui glutino spirituali colligatis, multo gratiosiorem in hac vita recipiet charitatem. Praevidens ex passione sua discipulos perturbandos, praedicit et passionis poenam, et resurrectionis gloriam, ut cum morientem cernerent, resurrecturum non dubitarent. In hoc ostendit quidquid prophetae praedixerunt ad suae dispensationis mysterium intendisse. In quo percutit haereticos, qui dicunt Christum legi et prophetis contrarium praedicasse, et alium Veteris, alium Novi esse Deum Testatamenti. Confutat etiam paganorum dementiam, quia ejus crucem derident cum proximae suae passionis, et tempus quasi futurorum praescius ostendit, et locum quasi mortem non timens adiit. . etc. Discipuli sermonem Dominicae passionis toties replicatum ideo intelligere non valent, quia quem maxime videre desiderant, ejus mortem audire non possunt, et quem non solum hominem innocentem, sed etiam verum Deum esse sciunt, mori posse non putant. Caecus significat humanum genus, quod a superna claritate exclusum damnationis suae patitur tenebras, sed a Domino appropinquante Jericho curatur. Jericho interpretatur, per quam defectus mortalitatis intelligitur. Dum ergo Verbum Dei infirmitatem nostrae carnis suscipit, homo ad cognoscenda redit. Caecus sedet juxta viam dum incipit credere in ipsum, qui dicit: Joan. 14.. Mendicat, dum rogat. . etc. Qui Jesum praeeunt venientem, significant caecum carnalium vitiorum, quae dissipant cogitationem hominis et perturbant vocem orationis, ne Jesus ad illuminandum venire possit cor hominis, sed jam sentiens se gravari phantasmate priorum vitiorum, et vocem orationis suae impediri, ne pro se exorari possit, ardentius clamat. etc. Transiens, caecum audit, stans illuminat, quia per humanitatem suam nostrae caecitatis vocibus compatitur, sed per potentiam Divinitatis lumen nobis gratiae infundit. Qui praetereuntem aliquatenus sentiebat, dum in oratione patitur phantasmatum turbas, vehementius insistens orationi ducitur ad stantem, et recipit lumen, quia Deus in corde firmo figitur, et sic lux amissa reparatur. etc. Non ex ignorantia quaerit, sed ideo ut rogetur, ut mentem ad orationem excitet. Quod intelligens, caecus subjungit: Non petit caecus aurum vel aliquid temporale, sed tantum lumen. Imitemur ergo eum, quem mente et corpore audivimus sanatum; petamus a Domino lucem aeternae visionis, et dicet nobis: . Videt et sequitur, qui bonum quod intelligit operatur, et Jesum praesentem vel praetereuntem imitatur. Et hic talis non solum pro impetrato in Deum proficit, sed etiam alios ad laudem Dei accendit. Laudat plebs Deum non solum pro impetrato munere lucis, sed et pro merito fidei impetrantis, quia non solum laudat quod potenter et misericorditer illuminat, sed quia clamorem fidei firmiter clamantis exaudit.
Copyright information for VulgGlossa