Luke 19
etc. Ecce camelus deposita sarcina gibbi per foramen acus transit, dum contempto censu fraudium, angustam portam quae ducit ad vitam ascendit. Et quia devotione fidei ad videndum Salvatorem, quod natura minus habebat, ascensu arboris supplet, juste quod rogare non audebat, Dominicae susceptionis benedictionem accipit quam desiderabat. Mystice, Zachaeus, qui interpretatur significat credentes ex gentibus qui per occupationem temporalium depressi erant, et minimi, sed a Domino sanctificati. Quis de se desperet, cum venit iste ad Deum cui census ex fraude? Per hunc apparet, quia non omnis dives avarus. . Quae turba, nisi imperitae confusio multitudinis, quae verticem sapientiae videre nequit? Zachaeus ergo non in turba, sed plebem transgressus Messiam quem desiderat aspicit. Sycomorus arbor est, moro foliis similis, sed altitudine praestans, et interpretatur id est crux. Quae credentes ut ficus pascit, ab infidelibus irridetur ut fatua. Quam pusillus ascendit, dum quilibet humilis et propriae infirmitatis conscius, in virtute crucis gloriatur, et per hanc laudabilem fatuitatem transeuntem prope Dominum cernit, quia si nondum ita solide ut est jam, tamen raptim, et quasi in transitu luci sapientiae coelestis intendit. ISID. Illa parte ubi sycomorus, vel ubi crediturus, etc., usque ad velut in fecunda altitudine operis eminebat. Per praemissos praecones verbi sui, in quibus erat Jesus et loquebatur, venit ad populum nationum, qui passionis ejus fide jam sublimis, etiam divinitatem ejus agnoscere ardet, suspiciens videt, quia per fidem a terrenis elevatum elegit eligentem se, et amat amantem se. Quod descendere de sycomoro, et sic in domo parare mansionem jubetur, hoc est quod Apostolus ait: II Cor. 5, 13.. Manebat aliquando Dominus in domo principis Pharisaeorum, id est id est in Judaeorum Synagoga docebat. . Manifestum est Judaeos semper gentium odisse, vel non intellexisse salutem. Unde et adversus Petrum dicitur: Act. 9.? etc. Aliis calumniantibus hominem peccatorem, ipse et Zachaeus stans, id est in ea quam coeperat fidei veritate persistens, non solum se ex peccatore conversum, sed etiam inter innocentes probat conversatum, cum etiam ante conversionem innocenter vixit, et qui ante conversionem dimidium, post conversionem potest dare et totum. etc. Primum est secundum legem reddere, deinde quod remanet pauperibus erogare. Hunc fructum vitae publicanus de sycomoro per sapientem stultitiam legit quod rapta reddit, propinqua relinquit, visibilia contemnit, ejus quem nondum videt sequi vestigia concupiscit. Non carne, sed fide, quia sicut Abraham jussu Dei patriam ob spem futurae haereditatis deseruit, sic et iste qui thesaurum in coelis acquirit spe. etc. Etiam murmurantibus sua mysteria non dedignatur exponere, quod propter poenitentiam peccatorum suspiciendam maxime ipse in terram venerit, ubi et se appellat Filium hominis, ut insinuet nobis dispensationem suae pietatis. etc. Suscepta et commendata poenitentia publicani divitis, per parabolam docet sibi magis poenitentiam peccatorum, quam justitiam placere superborum, latiusque in gentibus de ignorantia legis humilibus, quam in Judaeis de justitia legis superbientibus se esse regnaturum. Non solum qui justi perseverant, sed etiam qui de injustitia convertuntur ad filios promissionis pertinent. Hic est nobilis cui caecus clamabat: et cui tubae clamabant: qui constitutus est a Patre rex, cui datae sunt gentes in haereditatem. Excaecatos Judaeos relinquens, transit ad illuminandas gentes, quae longe (quia a finibus terrae) clamant ad Dominum, vel quia Psal. 118.: Deus, qui ubique praesens, longe ab his qui idola colunt, sed et ipsi prope facti sunt in sanguine. Vocat decem servos, dum elegit discipulos littera Decalogi imbutos. Dat decem mnas, dum post resurrectionem surgit, et aperit sensum, ut spiritualiter intelligat legis dicta Mna decem drachmas appendit. Et omnis Scripturae sermo, quia vitae coelestis perfectionem suggerit, quasi centenarii numeri pondere fulget. Verba legis mystica interpretatione discussa populis offerte, et ab eis confessionem fidei, morumque probitatem recipite. . Quotidie Christus accepto regno a Patre redit, quia peregrinantis in terra Ecclesiae semper statum conspicit. Huic servo pecuniam negotiaturo commodat, in altero modum consummati operis examinat. Hunc prudenter laborantem ampliori gratia donat, illum luxuriosa sectantem, etiam quod dederat privat. In judicio vero multi qui ad docendum idonei videbantur, ob negligentiam suam inter indoctos reputabuntur. Quidam simplicioris observationis devotionem inter apostolicos summa praemia percipient. Matth. 10.. Primus servus, ordo doctorum in circumcisione missus, qui unam mnam negotiaturus accepit, quia unum Deum, unam fidem, unum baptisma missus est praedicare. Sed decem acquirit dum populum sub lege constitutum docendo sibimet associat. Modicum est quidquid in praesenti percipimus donorum ad comparationem futurorum. I Cor. 13.. Decem civitates sunt animae, per legis verba ad gratiam Evangelii pervenientes, quibus tunc glorificandus praeponitur, qui eis pecuniam verbi digne Deo commendaverit; unde Apostolus: I Thes. 2.? Bonus ordo, vocaturus gentes, et Judaeos missurus interfici, qui noluerunt super se Christum regnare, hanc praemisit comparationem, ne diceretur: Nihil dederat populo Judaeorum unde melior possit fieri, ut quod exigeretur ab eo qui nihil recipit? Ex una mna quinque facit, qui moralia habet propter quinque sensus. . etc. Qui ad praeputium missus est, cui Dominus mnam unam eamdemque fidem, quae circumcisioni credita est, ad praedicandum commisit. Quae quinque mnas facit, quia gentes quinque sensibus corporis mancipatas, ad gratiam fidei evangelicae convertit. etc. In sudario pecuniam reponit, qui ad praedicandum idoneus, officium praedicandi vel suscipere renuit, vel susceptum non bene gerit, sed percepta dona sub otio temporis abscondit secum, dicens: Sufficit mihi ut de me rationem reddam, cur aliis praedicem, vel de aliis cogar reddere rationem? cum etiam apud Deum illi sunt inexcusabiles quibus lex data non est, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant Creatorem cognoscere. Metit enim Deus ubi non seminavit, id est etiam eos impietatis reos tenet quibus legis verbum vel Evangelii non ministravit. Timens ergo periculum judicii, requiescam ab administratione verbi. etc. Quod putaverat pro excusatione dixisse vertitur in culpam. Si me ita durum et crudelem noveras, quare ista cogitatio non incussit tibi timorem, ut scires me mea diligentius quaesiturum? Id est evangelicam praedicationem paratisque fidelium cordibus non intimasti. Non tuam. Unde Apostolus: I Petr. 4.. Qui verbi pecuniam a doctore emit credendo, necesse est ut cum usuris solvat operando. Vel, de accepto verbi fenore usuras solvit, qui ex eo quod audit, etiam alia studet intelligere. etc. Collatam gratiam amittit, qui praedicando aliis communicare neglexit. Augetur vero illi qui in ea laboravit. Sicut regium chrisma quod superbiendo Saul amisit, David obediendo promeruit. Spiritus enim Domini qui a Saul recessit, directus est a die illa et deinceps in David. . Mystice: cum omnis Israel salvus erit, tunc plenitudo spiritualis gratiae quam modo torpenter exercemus, doctoribus illius temporis abundanter conferetur. . Finita parabola, vadit Hierosolymam, ut ostenderet de ejusdem maximae civitatis eventu parabolam fuisse praemissam, quae non longe post, et ipsum occisura ob odium regni ejus hostili clade sit peritura. Bethphage, viculus sacerdotum in monte Oliveti, et interpretatur Bethania villa vel civitas in latere ejusdem montis, et dicitur Has Dominus Hierosolymam venturus praesentia sua sublimavit, quia multos ante passionem suam docendo piae confessionis donis et obedientiae spiritualis implevit. Quae bene in monte Oliveti sunt positae, id est in ipso Domino qui nos unctione spiritualium chrismatum, et conscientiae pietatisque luce refovet. Et quia non vult abscondi civitatem supra se positam, mittit discipulos in castellum, quod est contra eos, ut per eos totius contra positi orbis munitiones penetret. Introeuntes in mundum praedicatores inveniunt populum nationum, perfidiae vinculis irretitum, liberum et lascivum. etc., id est, nullus rationalis doctor fraenum correctionis posuit, qui vel linguam a malo prohiberet, vel in arctam viam vitae ire cogeret. Nemo indumenta salutis quibus utilia suadendo contulit. quia nullus stultitiam ejus deprimendo correxit. Alligatus vinculis perfidiae, in quo addictus vel astrictus Domino errore famulabatur, sed dominatum sibi vindicare non poterat, quem Dominum fecerat non natura, sed culpa. Et ideo cum Dominus dicitur, unus agnoscitur. Nam, etsi multi dii et domini, generaliter tamen unus Deus et unus Dominus. . etc. Non despicias hunc asellum, quia sicut in vestitu ovium sunt lupi rapaces, ita sub exuviis corporis (quod nobis est commune cum belluis) mens Deo plena vegetatur. Multos habebat dominos qui non uni superstitioni deditus, sed pro libitu immundorum spirituum raptabatur ad varios errores. Qui solvendo pullo contradixerant, audito nomine quiescunt, quia magistri errorum qui doctoribus ad salutem gentium venientibus obsistunt, suas tenebras defendunt, donec miraculis attestantibus veri possessoris virtus emineat. Sed postquam Dominicae fidei potestas apparet, cedentibus adversariorum querelis, coetus qui Deum corde portet adducitur. . Vestimenta apostolorum doctrina virtutum, vel discretio Scripturarum, et gratia spiritualiter, quibus illi corda hominum prius nuda et frigida contegunt, ut mereantur habere sessorem Christum. Dum populus gentium portat Christum, discipuli in via vestimenta sternunt, quia corporis sui exuentes amictum simplicibus sanguine suo viam parant, ut inoffenso gressu mentis, Hierosolymam, quo Christus ducit, tendant, id est ad veram pacis visionem. . Descendente Domino de monte Oliveti, id est, humiliante se ad infirmitatem nostrae carnis illo qui erat in forma Dei, cum eo descendunt turbae, id est, humiliatur qui ejus misericordia indigent, ut ab eo exaltentur. Frequenter ingressus est civitatem Hierusalem, sed non rex vocatus, quod semper fugerat, nisi modo cum ascendit passurus. Quod ideo factum est, ut amplius eorum adversum se excitaret invidiam, quia jam tempus passionis instabat. Maxime de resurrectione Lazari, quae nuper facta erat. Nam et propterea obviam venit ei turba, quia hoc signum factum audierant ab eo. Laudant etiam de signis et doctrina, quae fecit cum ascendit ad diem scenopegiae, quod Joannes narrat. Turba post modicum crucifixura, regem appellat, exspectatum secundum carnem David filium venisse declarat, ut adversum se testimonium extorqueatur invitis. Sicut nascente Domino hominum et angelorum agmina coelestia decantabant: etc. Sic eidem mox triumphaturo homines concinunt: Pax in coelo, et gloria in excelsis. Mira invidentium dementia, quem vera docentem noverant, cum magistrum appellari audiunt, discipulos ejus quasi melius edocti redarguendos aestimant, quos ille instituerat, quem Deum apparet esse per miracula. Crucifixo Domino apostolis prae timore tacentibus, petrae quae scissae sunt, apertis monumentis Deum et mundi Dominum aperte clamabant. Mystice: si caecitas contigerit in Israel, ut a laude Dei conticeat, populus gentium mollito corde lapideo Creatorem suum credet et annuntiabit. . Perversus enim cum perversionem adjicit, quasi lapidem super lapidem struit. Sed cum anima ad ultionem rapitur, talis cogitationum constructio dissipatur, et hoc ideo, Perversam enim animam Deus visitat, aliquando praecepto, aliquando miraculo. Sed quia superbiens contemnit, nec de malis suis erubescit, in extremo inimicis tradetur, cum quibus in aeterno judicio damnationis societate colligitur. etc. Dum carnem das voluptatibus mala ventura non prospiciens, habes bona praesentia quae ad pacem possunt esse temporalem. Et cur hoc, subdit, scilicet, quia non praevidet mala quae ei eventura sunt. Si enim praevideret, in praesentibus prosperis laetata non fuisset. Post enumerata mala, ingressus templum ejecit vendentes et ementes, per hoc innuens, quod ruina populi, maxime ex sacerdotum culpa fuit; dum enim vendentes et ementes percutit, ostendit unde radix perditionis processit. . Domus Dei est conscientia fidelium, quam facit speluncam latronum qui, relicta simplicitate sanctitatis, illud meditatur agere, unde proximum innocentem possit laedere. Sed econtra Dominus mentes fidelium ad cavenda mala erudit. Ideo non poterant illum perdere, quia timebant tumultum populi, vel ideo volebant perdere, quia, neglecto, suo magisterio, totum populum videbant ad ejus doctrinam confluere. .