‏ Luke 20

. De Dei potestate dubitant, et subintelligi volunt diaboli esse quod facit. Unde addunt: etc. In quo plane negant Dei Filium, quem non suis viribus, sed alienis signa facere credunt. etc. Poterat aperta responsione tentatorum calumniam confutare, sed prudenter interrogat, ut vel suo silentio vel sua sententia condemnentur. etc. Quem confitemini de coelo habuisse prophetiam mihi perhibuit testimonium, et ab illo audistis in qua potestate ego faciam. Quod illi intelligentes, dubitant quid debeant respondere. etc. Propter duas causas veritas quaerentibus est abscondenda. Vel, quia minus capaces sunt ad audiendum; unde dicitur: Joan. 16.. Vel quia ex odio et contemptu quaerunt; unde dicitur: Matth. 7.. . Principibus sacerdotum et scribis de sua interrogatione confutatis, Dominus quod coeperat, exsequitur, et illis audientibus plebem, quod sua verba libentius audiat alloquitur, inferens parabolam qua et illos impietatis arguat, et regnum Dei ad gentes transferendum ostendat. Moraliter: Isa. 5.: coloni, operarii, qui ad excolendum prima hora, tertia, sexta et nona sunt conducti. etc. Qui ubique est, diligentibus se praesentior est, negligentibus abest, et longo tempore abfuit, ne perperam videretur exactio. Nam quo indulgentior liberalitas eo inexcusabilior pervicacia. Primus servus qui mittitur, Moyses legislator. Qui per quadraginta annos fructum legis quam dederat, a cultoribus inquirebat, sed caesum dimittunt inanem. etc. Alter servus David propheta, qui post Moysem colonos vineae psalmodiae modulamine et citharae dulcedine ad exercitium boni operis invitavit, sed et hunc contumelia affectum, dimittunt inanem, dicentes: Reg. 12.? Qui tamen pro hac vinea, ne penitus exstirpetur exorat: Psal. 77.. Tertius servus chorus prophetarum. Qui populum corripiebant, et mala quae vineae imminerent praedicabant, sed et illos persecuti sunt et occiderunt. . Aperte probat Judaeos, non per ignorantiam crucifixisse Filium Dei, sed per invidiam. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum est: Psal. 117.. Et ideo consulentes sibi dicunt: Joan. 12., etc. Haereditatem ergo Ecclesiae quam non moriens Pater reliquit, sed ipse sua morte emptam resurgendo possedit, hanc Judaei eripere volunt, dum fidem, quae per eum est, exstinguere conantur, justitiae Dei non subjecti, sed suam constituere volentes. Christus haeres, quia morti propriae supervixit, et testamentorum quae ipse condidit, quasi haereditaria in nostris profectibus emolumenta consequitur. Marcus ordinem mutat: Marc. 12.. In quo pertinacia eorum notatur, qui post resurrectionem praedicantibus apostolis credere noluerant, sed quasi utile cadaver projicientes, gentibus suscipiendum dederunt. Contradicunt sententiae quam contra perfidiam suam dictam esse cognoscunt. Quod enim in mente gerebant, in parabola contineri intelligunt. Negantibus ergo Judaeis justum fore, divinae scientiae legis (quam ipsi spernebant) ad gentes transferri, quid Salvator respondeat attende. etc. Quomodo implebitur haec prophetia? Nisi quia Christus a vobis reprobatus, credituris gentibus est praedicandus, ut in se uno angulari lapide duos condat parietes. Qui supra coloni, hic aedificantes dicuntur, quia qui plebem ad ferendos fructus excolere, hanc ipsi Domino inhabitatore dignam quasi domum constituere jubebantur. Qui credit et tamen peccat, cadit super lapidem, et non conteritur, sed confringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur. Sed cui lapis irruit, id est, qui negat penitus, conteritur, ut nec testa remaneat. Vel cadit super eum, qui modo contemnit, et injuriis afficit, necdum penitus interit, sed quassatur, ut non ambulet rectus. Cadit super eum lapis, quem veniens in judicio opprimit. etc. Quasi mentientem quaerunt interficere in quo vera probantur quae dixerat. Ipse est enim haeres, illi pravi coloni qui solo humano terrore retardantur donec veniret hora ejus. Quod prae timore populi, per se non possunt, inanibus praesidiis efficere volunt, velut immunes a morte ipsius videantur. . etc. Cum nuper sub Augusto Judaea Romanis stipendiaria facta esset, Pharisaei qui de justitia sibi applaudebant, qui decimas et primitiva Deo dabant, tributa homini solvenda negabant, pro qua seditione postea regnum et tota patria destructa sunt. . etc. Alia imago Dei, alia mundi. Si ergo Christus non habuit imaginem Caesaris, cur censum dedit? Non de suo dedit, sed mundo reddidit quae erant mundi. Et tu si non vis esse obnoxius Caesari, noli habere quae sunt mundi. Si habes divitias, obnoxius es Caesari. Si vis terreno regi nihil debere, omnia tua relinque et Christum sequere. Et bene prius quae Caesaris sunt reddenda decernit. Non enim potest quis esse Domini, nisi prius mundo renuntiaverit. Sicut Caesar exigit impressionem suae imaginis, sic et Deus animam lumine vultus sui signatam. . etc. Duae haereses erant in Judaeis: Pharisaeorum, qui praeferebant justitiam traditionum et observationum, unde et divisi vocabantur a populo, et Saducaeorum, qui et ipsi vindicabant sibi quod non erant, id est justi. Qui resurrectionem corporum non credunt, et animas putant interire cum corporibus, turpitudinem fabulae fingunt, quae deliramenti arguit eos qui resurrectionem asserunt. Potest autem fieri, ut in gente eorum hoc aliquando acciderit. etc. In lege litterae cogebatur nubere in vita. Sed in lege spiritus commendatur castitas. . etc. Cum omnes boni et mali sint resurrecturi et absque nuptiis mansuri, Dominus tamen ut ad gloriam resurrectionis incitet, de solis electis disserit. Si autem in resurrectione neque ducent uxores, resurgent ergo corpora quae possunt nubere et ducere. Quod dicitur de his qui habent membra genitalia, sed nulla voluptate vel necessitate nubendi mancipabuntur. Et nota quod cum insidiatoribus et conculcatoribus secreta mysteria loquatur, non tamen sanctum dat canibus, sed aderant multi idonei quos propter aliorum immunditiam non oportebat negligi. etc. Cum connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem, ubi ergo non est mors, neque connubia. . Postquam propositae quaestioni de resurrectionis conditionibus satisfecit, de ipsa resurrectione contra eorum infidelitatem agit. . etc. Confutati in sermonibus non amplius interrogant, sed aperte comprehensum Romanae potestati tradunt, ex quo intelligimus venena invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere. etc. Consummaturus praecepta Dominus, in fine testamenti sui fidem concludit ut Dominum Jesum verum Deum et verum hominem ad dexteram Patris sedere credamus. . Quod a Patre subjiciuntur inimici, non infirmitatem Filii, sed unitatem naturae, qua in altero aliter operatur, significat. Nam et Filius subjicit inimicos Patri, quia Patrem clarificat super terram. . Duplici ratione jubemur attendere a vanae gloriae cupidis, ne vel eorum simulatione decipiamur, vel eorum exemplo ad amorem temporalium inflammemur. Non salutari in foro, nec primas sedes vetat eis quibus debentur ex ordine officii, sed eis qui indebite amant. Animum enim, non gradum redarguit. Nec vero caret culpa, si is fori litibus interesse velit, qui desiderat sedere in cathedra Moysi. etc. Marcus: qui ut religiosiores appareant, prolixius orant, ubi ab infirmis quibuslibet, et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni laudes et pecunias accipiant, quorum oratio fit in peccatum, ut non solum pro aliis non possint intercedere, sed nec sibi ad salutem proficere, imo pro ipsis orationibus magis damnabuntur. In hoc insinuat illos etiam, qui in angulis stantes orant, ut videantur ab hominibus, damnationem quidem mereri, sed istos majorem. .
Copyright information for VulgGlossa