‏ Luke 21

etc. Qui appetitores primatus, et vanae gloriae cavendos esse monuerat, etiam dona ferentes in domum Domini certo examine discernit, ut retribuat singulis secundum intentionem cordis. . Judaeus ex abundantia mittit, qui de justitia praesumens, ita orat apud se Luc. 18.: Omnem victum Ecclesia in munera Dei mittit, quae omne quod innuit, non sui meriti, sed divini muneris intelligit, dicens: Post oblationem viduae in qua Ecclesia de gentibus signatur, destructio templi supponitur, ut velamento litterae occultantis, recondita sacramenta Ecclesiae incipiant patescere. Curavit enim Deus civitatem et templum et omnia figuralia subvertere, ne quis post adventum Christi ad illa recurreret. . Quia laudantibus aedificationes templi praedixerat omnia destruenda, discipuli (sicut Marcus ait) Petrus, Jacobus, et Joannes et Andraeas separatim quaerunt tempus, et signa praedictae destructionis. Imminente Hierosolymorum excidio, multi fuere principes qui se Christos esse, et tempus libertatis appropinquare dicerent. Temporibus quoque apostolorum haeresiarchae multi prodierunt, qui inter caeteras falsitates diem Domini instare praedicabant, quos et Apostolus redarguit. Haec a passione Domini in Judaea abundaverunt, quibus ne territi apostoli Jerusalem et Judaeam deserant, admonentur, sed post quadragesimum secundum annum. Horum alia a coelo, alia e terra, alia ab elementis, alia ab hominibus. Mystice. Regnum adversus regnum, et pestilentia eorum quorum sermo, ut cancer serpit, et fames, audiendi verbum Dei, commotio terrae, a vera fide separatio in haereticis intelligi debet, qui contra se invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam faciunt. Haec etiam eo tempore impleta apud Josephum inveniuntur, qui narrat stellam gladio similem per annum supra Hierosolymam pependisse, et currus equitesque armatos quadraginta diebus in aere debellasse, et vitulam inter manus immolantium agnam peperisse. . etc. Eorum qui vel persequuntur, vel vivendo non mutantur. Mors enim justorum bonis est in adjutorium, malis in testimonium damnationis ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt, ut vivant. . etc. Majus tormentum, cum aliquis ab illis patitur, de quibus praesumebat, quia cum damno corporis mala cruciant amissae charitatis. Et quia dura sunt quae praedicuntur de afflictione mortis, subditur consolatio de gaudio resurrectionis. . Quasi dicat: Cur timetis ne pereat, quod incisum dolet, quandoquidem nec illuc potest perire in vobis, quod incisum non dolet? Caro enim incisa dolet, capillus non dolet. Patientia radix et custos est omnium virtutum. In hac ergo animas, quae corpus possident, possidemus, cum ipsas animas ad patiendum ratione regimus. Vera autem patientia est aliena mala aequanimiter perpeti; contra eum qui mala irrogat, nullo dolore moveri. . Ecclesiastica historia narrat Christianos qui in Judaea erant, imminente excidio ab angelo monitos fuisse, et trans Jordanem in civitate Pella, donec desolatio Judaeae impleretur, habitasse. . etc. Haec pressura et ira usque hodie populo illi per omnes gentes disperso durat. Non tamen in aeternum durabit. etc. Id est, Rom. 11., et quasi ad solium propriae nativitatis gavisurus redeat. Quid enim impletis temporibus nationum, et omni Israel salvato sequatur, Dominus ex ordine ponit. Nam et haec secundum Matthaeum apostoli quaesierunt, non solum tempus evertendi templi, sed et signum adventus ejus, et consummationis saeculi. Haec de ipso adventu, cum omnes virgines prudentes et fatuae, insolito clamore suscitatae, lampades ornant, id est, opera secum numerant, pro quibus maximo cum timore jam instantem aeterni discriminis exspectant eventum. Appropinquante extremo judicio, sonitus maris et fluctuum confunditur, terrarumque orbis prementibus undique colonis inficitur: maxima coeli luminaria novo horrore percussis radiis, turbatam faciem velant, quia, appropinquante termino suo, elementa quasi paventia nutant et fremunt. . Quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem ejus tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc corda ad ejus patientiam non inclinant. Quia vero contra reprobos haec dicta sunt, mox ad consolationem electorum supponit. Id est, cum plagae crebrescunt, cum terror judicii commotis virtutibus ostenditur. Exhilarate corda vestra, quia, dum finitur mundus cui amici non estis, prope est redemptio quam quaeritis. Quod vero mundus despici debeat, provida comparatione manifestatur. Regnum Dei aestati comparat, quia tunc moeroris nostri nubila transibunt, et aeterni dies vitae sub claritate solis fulgebunt. Sicut enim ex fructu arborum vicina aestas cognoscitur, ita et ex ruina mundi prope esse cognoscitur regnum Dei. Ex his verbis ostenditur, quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim crescit ut cadat, ad hoc germinat ut quaecunque germinaverit, cladibus consumat. . Nihil in corporum natura coelo et terra durabilius est. Nihil transit velocius quam sermo. Verba quousque imperfecta sunt verba non sunt, si perfecta sint jam omnino non sunt: neque enim perfici nisi transeundo possunt. Ait ergo: Quasi dicat: Omne quod apud vos durabile, et sine mutatione est, ad aeternitatem durabile non est, et omne quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur, quia sermo meus, qui transit, sententias manentes exprimit. Et cum verba mea ita absque dubio sint implenda, videte ne contra contestationem verborum meorum sitis dediti crapulae, et ebrietati, et saecularibus curis, sicut quidam erunt tempore imminentis judicii: De quibus dicitur: I Thess. 5.. . etc. Quod verbo docuit exemplo astruit. Qui ante universale judicium, et singulorum incertum exitum voluptatibus et curis saeculi renuntiare, et vigilare monuit et orare, ipse imminente sua passione, doctrinae, vigiliis, precibusque instat, et eos pro quibus passurus erat, verbo provocat, et oratione Patri commendat. Sic et nos cum inter prospera juste et pie conversamur, inter adversa de divina misericordia non desperemus. Diebus docemus in templo, quia fidelibus boni operis formam praebemus; noctibus in monte Oliveti moramur, quia in tenebris angustiarum gaudii spiritualis consolatione respiramus. .