‏ Luke 8

More aquilae provocantis ad volandum pullos suos, paulatim Dominus discipulos suos in nido fidei plumis virtutum induit, quibus postea sublimius volare, et alios instruere valeant. Prius docet in synagogis, miracula facit, famam ubique dispergit, turbas suscipit, curat, instruit, hic discipulos facit, ex quibus duodecim elegit, quos primo praesente turba docet, et miseris solita praestat beneficia, jam vero solos ipsos secum retinet, ut eum familiarius audiant solis illis occultiora exponit mysteria, et sic demum virtutum suarum ostensione quasi alarum protectione firmatis, dat ipsis potestatem curandi, et mittit praedicare regnum Dei. Cum Maria iter faceret cum Domino, et ei ministrare commemoratur, celebri eam vocabulo Magdalenam vocat: ubi eamdem peccatricem describit, reverenter eam generali nomine mulierem dicit, ne nomen tantae famae quod hodie veneramur, prisci erroris nota fuscaret. amarum mare, propter insitum poenitentiae rugitum, quo ipsa vel nos singula mala deflemus. Eamdem Ecclesiam de gentibus a sordibus vitiorum mundatam, quam Maria significat, significat et Joanna prius cultibus idolorum deditam, sed jam Christi pietate redemptam, et gratia impletam, quae quasi uxor erat prius diaboli. etc. Joanna, Dominus gratia ejus, vel Dominus misericors. cujus est omne quod vivimus. Cum quilibet malignus spiritus pro regno diaboli ad decipiendum laborat, quasi Herodis impiissimi procurator existit. etc. Antiquus mos erat Judaeorum, nec ducebatur in culpam, ut mulieres sua substantia pascerent et vestirent doctores. Hic quia hoc in gentibus scandalum poterat facere, Paulus se memorat abstinuisse. Ministrabant ergo Domino carnalia, cujus metebant spiritualia, ut formam daret praedicatoribus quod victu et vestitu deberent esse contenti accipiendo a plebibus. etc. Quotiens in Evangelio turbae vocabulum interseritur, sicut diversitas hominum, ita etiam diversitas intimatur voluntatum. Non enim omnes eadem voluntate, sed diversis ex causis Christum sequebantur: quidam pro bono, quidam pro malo, omnibus tamen Dominus beneficia praestat, docendo, alendo, sanando. etc. Exiit Filius Dei de sinu Patris, quo creaturae non erat accessus, ut seminaret semen suum, venit in mundum, ut testimonium perhiberet veritati. Unde secundum alios evangelistas hanc parabolam dicturus de domo exiisse, mare adiisse, navem conscendisse memoratur, id ipsum situ corporis quod processu sermonis insinuans. Via, est cor sedulo malarum cogitationum transitu attritum et arefactum, ne semen verbi possit accipere vel germinare, sed a pessimis cogitationibus conculcatur, et a daemonibus rapitur. Qui ideo volucres coeli dicuntur, quia coelestis et spiritualis sunt naturae, vel quia per aerem discurrunt. Petra indomitum cor nullo verae fidei vomere penetratum, in quo non est verus amor et perseverantiae virtus. . etc. Cum denarius pro perfectione soleat accipi (quia in decem legis praeceptis custodia continetur), centenarius qui per multiplicatum denarium surgit, pro magna perfectione ponitur: cor igitur centuplum facit fructum quod per amorem proximi activam, et per amorem Dei contemplativam adipiscitur vitam, et spiritualium ornatur perfectione virtutum. Nota hanc esse primam parabolam quae cum interpretatione sua posita sit. Et cavendum est ubicunque Dominus rogatus a discipulis intrinsecus sermones suos disserit, ne vel aliud vel plus vel minus intelligere velimus, quam ab eo expositum est. Ideo autem hanc parabolam per seipsum dignatur ostendere, ut se figurate loqui innotesceret, et rerum significationes etiam in his quae exponere noluit, quaerendas esse doceret. Doctores Judaeorum qui cum merito perversitatis suae excaecati sunt, mendaciter se videntes putant. . Secus viam seminantur, qui nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentante utilitatis occasione, percipere dignantur. Porro super petram et in spinis seminantur, qui audiunt quidem et utilitatem verbi probant et desiderium gustant, sed ne perveniant ad id quod gestiunt: vel per adversa terrendo, vel prospera blandiendo retardant. His tribus generibus quicunque verbum auditum non faciunt designantur. Multi audientes disputationem contra avaritiam vel luxuriam, dicunt contemptores saeculi et castos homines esse beatos: sed ubi species concupiscibiles eorum obtutibus praesentantur, mox recedunt ab eis quidquid recte cogitaverant. Quia voluptates et divitiae suis importunis cogitationibus guttur mentis, ne bonum desiderium ad cor possit intrare quasi aditum vitalis strangulant flatus. etc. In bonos auditores qui verbum audire satagunt, et in ventrem memoriae recondunt, et sic opportuno tempore fructum operationis proferunt, inter prospera et adversa saeculi patientes. Et bona terra cum patientia fructum reddit, quia bona agit, et mala proximorum aequanimiter tolerat, et dum humiliter flagella suspiciunt, post flagella in requiem suscipiuntur. Haec verba ponuntur secundum similitudinem humanae consuetudinis. etc. Quasi dicat. Timor carnalium non vos retardet, sed nec mala opinio, quae de vobis modo habetur apud incredulos quia etsi viles apparetis, quandoque claritas vestra apparebit, cum tunc et vos coronabimini, et punientur vestri adversarii. etc. Haec specialiter apostolis, quibus ex charitate nosse mysteria datur, et perfidis Judaeis (qui per parabolas quod non intelligunt audiunt) dicta videntur. Potest et generaliter accipi, quia et ingeniosus, negligendo, sapientia vera se privat et simplex studiosus laborando degustat. Quia qui amorem verbi habet, dabitur et sensus intelligendi quod amat. Sed qui non habet amorem audiendi, etiamsi naturali ingenio vel labore studioso se intelligere putat, nullam tamen verae scientiae dulcedinem gustabit. Ideo desidiosus ingenium accipit saepe, ut de negligentia jutius puniatur, qui scire contempsit quod sine labore assequi potuit, et aliquando studiosus tarditate intelligentiae premitur, ut eo majora praemia inveniat, quo studiosius elaborat. . Nota quod omnis creatura sentit Creatorem. Imperat, increpat, sentiunt imperantem, non quod secundum haeresim quorumdam sint animantia, sed majestati conditoris sunt sensibilia, quae apud nos sunt insensibilia. Non discipuli, sed nautae et alii qui in navi erant mirantur. Unde Matthaeus: Matth. 8. Quod si discipulos dicimus miratos fuisse, merito et ipsi homines sunt appellati. Gerasa civitas Arabiae juxta montem Galaad in tribu Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, significat gentes quas post passionem et resurrectionem Dominus per praedicatores visitavit, unde Gerasa sive Gergesi colonum ejiciens, id est diabolum a quo prius incolebatur vel advena propinquans, qui longe erat in tempore. . Quid aliud sunt perfidorum corpora, nisi quaedam defunctorum sepulcra, in quibus non habitant Dei verba? Arius contendit esse creaturam, quem daemon confitetur esse Filium Dei. Judaei dicunt: quem daemonia negant aliquid secum commune habere. Tormentum est diaboli ab hominis laesione cessare, et quantum diutius possederat, tantum difficilius dimittit. Caveat ergo aliquis laesus a diabolo, ut cito ejus jugum dirumpat, quia tanto facilius quanto citius ejus dominium evitatur. Catenae et compedes, durae et graves sunt gentium leges, quibus, et in eorum republica cohibebantur peccata. His tamen legibus ruptis, ad ea scelera cupiditate ducebantur, quae vulgarem consuetudinem excedebant. etc. Multa daemonia quae unum premunt, signant multos cultus idololatriae in uno gentium populo. E contra dicitur: Act. 4.. Unde bene in Babylone unitas linguarum scissa, in Jerusalem est adunata. Sciebant daemones per adventum Domini se aliquando in abyssum mergendos: non ipsi futura praedivinantes, sed prophetarum de se dicta recolentes. Porci sunt homines vocis et rationis expertes, lutulentis actibus dediti, in monte superbiae pascentes. Et nisi quis more porci vixerit, diabolus in eo potestatem non accipit, vel ad probandum tantum, non autem ad perdendum accipit. . Pastores fugerunt, quia nec philosophi gentium, nec principes Synagogae pereuntibus possunt conferre medicinam, et licet Christianam fugiant legem, potentiam tamen ejus stupendo et mirando praedicant. etc. Significat multitudinem sua venusta vita delectatam, honorare quidem, sed nolle pati religionem Christianam, dum dicunt quod eam implere non possunt. Mirantur et fidelem populum a pristina conversatione sanatum, et sedere ad pedes Domini, id est, sano mentis examine vestigia Salvatoris quae sequatur intueri, et vestitum studiis virtutum, quae deceptus amiserat. . Conscii fragilitatis, praesentia Domini se indignos judicant, non capientes verbum Dei, et in firma mente pondus sapientiae non sustinentes, et ideo diutius molestus non fuit, sed regreditur quia non dignatur curare invitos, sed cito deserit infirmos, quibus oneri videt esse suam praesentiam. . etc. Allegorice. Post remissionem peccatorum redeundum est in bonam conscientiam, et serviendum Evangelio, propter aliorum etiam salutem, ut deinde cum Christo requiescat, ne cum jam prope vult esse cum Christo, negligat mysterium praedicationis accommodatum fraternae liberationi, unde Apostolus: Philip. 1., multo melius, . Medici, daemones, qui quasi consulentes hominibus, pro Deo se coli exigunt, quibus servierat gentilitas. Fimbriam tangit, qui Incarnationis mysteria perfecte amat et credit, donec ad majora capienda perveniat. Si consideremus quanta sit fides nostra, et intelligamus quantus sit Filius Dei, videmus quia, comparatione ejus, fimbriam tantummodo tangimus, superiorem vestimenti ejus partem nequimus attingere. etc. Suscitaturus mortuam rediit ad fidem faciendam, prius curat hemorroidam. Sic Elisabeth sterilis paritura indicatur ut conceptura virgo credatur. Non quaerit ut doceatur quae nesciat, sed ut fides mulieris appareat. Non latet quicunque tangit: Deus non indiget oculis ut videat, nec corporaliter sentit, sed in se habet cognitionem omnium. Etiam virtus quae propitiatur omnibus iniquitatibus nostris, et sanat omnes infirmitates nostras, non ex nobis, sed ex Deo exit. Haec mulier verecunda fimbriam tangit, fidelis accessit, religiosa credidit: sapiens se esse sanatam cognoscit: sic plebs gentium quae Deo credidit, peccatum erubuit ut desereret, fidem detulit ut crederet, devotionem exhibuit ut rogaret, sapientiam induit ut sanitatem suam et ipsa sentiret, fiduciam sumpsit ut fateretur quod praeripiebat alienum. . Pater puellae, coetus doctorum legis, scilicet Scribae et Pharisaei, qui si credere voluerint etiam subjecta Synagoga salva erit. Flent qui Synagogam a Deo, qui vita est, vident alienam et dolent, nec amplius posse vivificari putant, et illa quae sponsi praesentiam qua vivere debet, amisit, quasi inter plangentes mortua jacens, nec hoc ipsum quidem quare plangatur, intelligit. Fleant mortuos suos, qui putant mortuos, ubi est fides resurrectionis non est mors, sed spes quietis. etc. Mortua est puella hominibus qui suscitare non possunt: non Deo, cui anima vivit, et caro suscitando quiescit. etc. Merito exclusi sunt, qui deridere quam credere malebant, indigni videre resurrectionis miraculum. Tenet manum, quia nisi manus Judaeorum (quae sanguine plenae) prius fuerint mundatae, Synagoga non surget. Quisquis a morte animae, a Christo manum sibi confortante resipiscit, a sordibus vitiorum debet exsurgere, et (sicut Marcus ait) in bonis operibus ambulare, et coelesti pane necesse est ut mox satietur, id est, verbi Dei et altaris. . Sicut publica noxa publico eget remedio, ita levia peccata leviori et secreta queunt deleri poenitentia. Unde puella in domo jacens, paucis arbitris exsurgit, eisdemque ne miraculum vulgarent interdicitur.
Copyright information for VulgGlossa