‏ Luke 9

Concessa primum potestate signorum mittuntur praedicare regnum Dei, ut magnitudini promissorum attestetur etiam magnitudo factorum, et fidem verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova praedicarent. . In Marco legitur, Marc. 6.. Sed sciendum est, quia utrumque praeceptum est a Domino, ut nihil nisi virgam ferrent, et ut nec virgam ferrent. Non ferre virgam, est non esse sollicitum de his quae necessaria sunt humanae sustentationi, quia haec debentur praedicatoribus ab his quibus praedicant, quando sine scandalo possunt accipi. Nihil ferre nisi virgam, est uti illa potestate accipiendi necessaria quae data est praedicatoribus. Simplex vestimentum est quidquid est necessarium alicui secundum qualitatem loci vel temporis. Duplex est, quod ultra necessitatem est. Allegorice, in duabus tunicis, duplicitatem prohibet. Ne excursetis per domos et inviolabilis hospitii jura mutetis. Unde secundum Matthaeum, domus in qua manere debeant prius eligenda est, ut mutandi hospitii necessitas auferatur. Pulvis excutitur in testimonium laboris sui quod ingressi sunt in civitatem, et usque ad illos praedicatio pervenit. Vel, excutitur, ut nihil ab eis accipiant qui Evangelium spreverunt, nec etiam necessaria vitae. . Qui Joannem, cujus nullum signum viderant, resurrexisse dicebant, per summam malitiam Jesum resurrexisse negabant, multa mirabilia opera viderant, in cujus passione multa miranda contigerant. . Narrant apostoli Domino quae fecerint, et quomodo docuerint, quomodo Joannes dum ipsi docerent passus sit. Unde sequitur: Non otiosis, non in civitate Synagogae, id est, saecularis dignitatis residentibus, sed inter deserta Christum quaerentibus coelestis gratiae alimonia impertitur. Qui enim non fastidiunt, a Christo suscipiuntur, et spiritualiter et corporaliter, etiam si indigent curantur. Et nota, quia postquam perfecta est mentio passionis Joannis, Christus reficit, quia post defectum legis, evangelicus cibus incipit. Denique postquam curata est mulier quae gestat figuram Ecclesiae, et postquam apostoli ad praedicandum sunt missi, fit mentio refectionis, quia per apostolos in Ecclesia vera refectio fit. Non jumentis, non vehiculis, sed proprio labore pedum, ut ardorem mentis ostenderent. Nemo cibum Christi accipit nisi antea sanatus fuerit, quia post remissionem peccatorum tribuitur alimonia coelestis. Declinata die reficit, quia vel fine saeculorum propinquante, vel cum sol justitiae occubuit, a spirituali fame sumus salvati. Et nota ordinem mysterii: prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuitur, postea alimonia mensae coelestis expenditur. Nondum intellexerant apostoli fidem populi credentis non esse venalem, sed noverant nos potius esse redimendos per suas escas gratuitas. Per quinque millia significantur, qui in saeculari adhuc habitu per quinque sensus corporis exterioribus quae possident, bene uti noverunt. Qui quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc praeceptis institui, et legali timore comprimi. Nam qui mundo integre renuntiant et quatuor sunt millia propter evangelicam doctrinam, et septem panibus, id est, septiformis spiritus reficiuntur gratia. Secundum alium evangelistam quinque millia super fenum discumbunt, quia illi quibus adhuc sunt corporales sensus, melioribus delectantur. Quatuor millia super terram recumbunt, plus est enim terra premere quam super feno jacere. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis non habere testantibus magnitudo signi notior fiat. Insinuat quod per eorum doctrinam, jejuna corda quotidie sunt pascenda. Quod manducans populus satiatur, significat famem in perpetuum ab electis repellendam, quia non esuriet qui acceperit Christi cibum. Quod apostoli ministrant, futuram divisionem Dominici corporis et sanguinis pronuntiat. Cur quinque millibus hominum plus redundat, quatuor millibus minus? Quia quatuor millia triduo cum Christo fuerunt, et ideo amplius coelestis pabuli receperunt. Post miraculum cum turbae vellent eum facere regem, dimissa turba, fugit et ascendit in montem solus orare, et antequam discipuli ascenderent in naviculam, aderant cum ipso. Ipse autem solus orat Patrem. Possunt enim sancti fide et amore Domino conjungi, et eum hominibus excellentiorem intueri, et conversationem ejus in carne passibus humilitatis subsequi, sed incomprehensibilia paternae positionis arcana solus penetrat, et solus quod orandum novit, orat. Cum discipulis autem non reperitur orasse, sed solus obsecrat, quia Dei consilium humana corda non capiunt, nec quisquam potest interiorum particeps esse cum Christo. Exploraturus fidem discipulorum, prius vulgi sententiam inquirit, ne apostolorum fides firmata videatur vulgari opinione, sed veritatis agnitione. Merito turbae nominantur quae diversas de Domino ferunt sententias, quorum sermo et sensus instabilis est et vagus, a quibus suos distinguens ait. Opinio de Joanne ideo forte erat, quia in utero matris positus, Domini praesentiam sentiebat. De Elia, quia raptus est in coelum, et venturus creditur. De Jeremia, quia in matris utero sanctificatus est. Qui tractat debet audientium considerare personas, ne prius irrideatur quam audiatur. Complexus est omnia, qui et naturam et nomen expressit. In nomine enim Christi et divinitatis et incarnationis est expressio et fides passionis. Haereticus etsi nomen Christi non negat Christum tamen negat, qui non omnia quae Christi sunt confitetur. etc. Jubet tacere discipulos ut fallat principem mundi, et ut declinet jactantiam, doceat humilitatem. Simul ne adhuc rudes et imperfecti discipuli majoris praedicationis mole opprimerentur. . Quae ad fidem Dominicae nativitatis vel passionis pertinent, solis seorsum discipulis aperuit, sed haec ad omnes. Nisi quis a seipso deficiat, ad eum qui super se est non appropinquat: et novitatem ad quam vocatur, non apprehendit, nisi mactet vetustatem, in qua natus fuit; et cum cessat a vitiis exquirat etiam virtutes, unde subjungitur: GREG. Sicut persecutionis tempore ponenda est anima, ita in pace frangenda sunt desideria terrena, ut quanto videtur homo securior, tanto sit ad sui custodiam sollicitior. . Non sufficit ad probationem fidei vox professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis. Qui stat cum Christo non gustat mortem, quia nec tenuem mortis aeternae sensum habebit, qui Christi consortia meruerit, cui nec in morte interrumpitur ordo vivendi. Quia arduum erat animam periculis, corpus morti offerre, sustentat infirmitatem humanae mentis remuneratione praesentium, ne frangatur desperatione vel taedio. Visa enim aeterna gloria, etsi transitu et ad breve momentum, fortiores tamen contra mundi adversa redduntur. Promittit itaque futuram gloriam in transitu videndam in terra, ut certius in coelo speretur aeterna. Vel promittit aliquos de discipulis visuros dilationem Ecclesiae antequam per mortem recedant de mundo, ut in praesenti contra mundi gloriam erecti, certius credantur in coelo regnaturi. Alii qui sex dies tantum numerant post sex aetates saeculi sanctis a labore quiescendum signant. Lucas qui et primum quo promittitur, et ultimum quo promissio impletur connumerat, octava innuit resurgendum. Nam sicut Christus post sextam sabbati qua crucem ascendit, et post septimam sabbati, qua in sepulcro quievit, octava die resurrexit: sic nos post sex saeculi aetates quibus pro Domino patimur et laboramus, et post septimam quietis animarum quae interim in alia vita geritur, octava aetate resurgemus. Tres tantum dicit, quia Matth. 20., et qui fidem Trinitatis inviolatam servant, aeterna merentur visione laetari. Scit meritorum cognitor perfectiores fuisse caeteris tres apostolos. Signant illos qui habent fidem, spem, charitatem. Vel per Petrum, praepositi sive conjugati, per Jacobum poenitentes vel actuales, per Joannem, virgines vel theorici. Transfiguratus non substantiam verae carnis amisit, sed gloriam, vel suae vel nostrae resurrectionis ostendit, qui qualis tunc apostolis, talis post judicium cunctis apparebit electis. Nam in ipso judicio et bonis et malis in forma servi apparebit ut videant in quem pupugerunt. Vestes Domini sancti sunt qui Christum induerunt. Quae vestis Domino in terris consistente despicabilis, et aliorum similis visa est, sed Domino montem ascendente fulget, quia Vel vestimenta verbi sermones sunt Scripturarum, et quaedam indumenta divini intellectus. Quia sicut illis apostolis in altera specie apparuit ipse et vestis ejus refulsit, ita et oculis mentis tuae jam divinarum sensus albescit lectionem. Notandum est, non corpora vel animas Eliae vel Moysi apparuisse, sed ex aliqua subjecta creatura illa corpora formata fuisse: potest etiam credi angelico ministerio illud factum esse, ut angeli eorum personas assumerent. Mortuus et vivus apparent, ut significent Christum moriturum et post victurum, et ut vivamus Christo, et moriamur mundo. Etiam apostolis dat signum de coelo, ut fides eorum augeatur. Sed scribis tentantibus dare noluit, ut indurarentur. Per Moysen, infernales; per Eliam, coelestes; per apostolos, terrestres ad judicium venturi significantur. Moyses, id est legislator, et Elias prophetarum eximius apparent cum verbo, ut ostendant ipsum esse qui locutus est in lege et prophetis, et quem lex et prophetae promiserunt. Qui non in infimis, sed in monte visi sunt, quia soli mente excelsi majestatem Scripturae, quae in Domino impleta est, perspiciunt. Somno gravantur, quia splendore incomprehensibilis deitatis premitur sensus humani corporis. Vel somno gravantur, ut resurrectionis gloriam post corporis quietem viderent, et sancti eo verius majestatem Domini videbunt, quo carnis suae in qua mortem vicerant immortalitate gaudebunt. Tunc Moysen et Eliam speculabuntur in gloria, quia melius intelligent quomodo Matth. 5., et quomodo Dominus legem et prophetas non solverit, sed adimpleverit. Qui ad montana conscenderat non vult ad terrena descendere, sed semper in sublimi perseverare, et est Petrus in persona ingredientium regnum Dei. Bonum est in regno Dei esse. Quasi dicat: Nos soli hac luce fruemur, non Judaei invidi. Id est, verba, cogitationes, opera. Quomodo noscunt quos antea non viderunt? Per majestatem super eos venientem, sicut in futura resurrectione unusquisque alterum cognoscet, et desiderata in altero alter per charitatem intelliget. Etsi Petrus ex infirmitate ignorat, placet tamen obsequii devotio. Unde et nubes obumbrat, divini Spiritus est ista obumbratio quae non caligat affectibus hominum, sed revelat occulta, cujus perfectus ostenditur audita voce dicentis: Quia materiale quaesivit tabernaculum, nubis accepit obumbraculum, ut discat in resurrectione, non regimine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos. Timent, quia humana fragilitas conspectum majoris gloriae ferre non sustinet, et quanto quis ampliora quaesierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si mensuram suam ignoraverit. . Vox Patris Petrum sublato terrore docet veritatem. Et nota quod, sicut Domino baptizato, sic et transfigurato mysterium Trinitatis declaratur, quia gloriam quam in baptismate confitemur, in resurrectione videbimus. Spiritus in columba, hic in nube lucida, quia qui nunc simplici corde fidem servat, tunc aperta luce visionis contemplabitur quod credidit, ipsaque qua illustrabitur gratia, protegetur. Non Elias, non Moyses, sed quem solum videtis, huic figendum est tabernaculum in corde. Recedunt ergo illi ubi Dominus coepit designari, ne ad servos vox Patris missa putetur. Pro qualitate meritorum, quotidie Dominus aliis ascendit, dum perfectos, quorum conversatio in coelis est, sublimius extollendo glorificat, et de aeternis instruit et docet quae a turba non audiri valeant. Aliis descendit, dum terrenos et incipientes confortat et docet et castigat. In monte orat, docet, majestatem suam demonstrat, Patris vocem apostolis aperit, descendens a turba excipitur, miserorum fletu pulsatur, infidelitatis peccata exprobrat, malos spiritus expellit. . Matthaeus lunaticum, Marcus surdum et mutum describit. Significat autem illos qui ut luna mutantur, nunquam in eodem statu manentes, sed per diversa vitia crescunt et decrescunt, qui nec fidem confitentur, nec ipsius fidei audire volunt sermonem. . Dum puer ad Dominum accedit, eliditur, quia conversi ad Dominum plerumque a daemonio gravius pulsantur, ut vel ad vitia reducantur, vel de sua expulsione diabolus se vindicet. Sicut in principio nascentis Ecclesiae multa et gravia opposuit certamina illis quos suo regno subtrahi videbat. Non puer vim patiens, sed diabolus vim inferens increpatur, quia qui peccantem vult sanare, vitium debet arguere et depellere, sed hominem amando refovere donec sanatum spiritualibus reddat patribus Ecclesiae. Vos qui meo discipulatui adhaeretis, quibus arcana mea manifestius aperui, pretiosi sanguinis quo mundus redimendus est, eventum mente recondite, dum caeteri mirantur tanta facta divinae altitudinis. Inter magnalia potentiae divinae saepius replicat abjecta passionis humanae, ne subito veniens terreat, sed levius feratur praecogitata. Haec ignorantia non tam de tarditate, quam de amore nascitur, quia adhuc carnales, et mysterii crucis ignari, quem Deum cognoverunt, moriturum credere nequeunt, sed sicut per figuras loquentem audire solebant, sic etiam quod de sua traditione loquebatur, figuraliter aliud significare putabant. Quia viderant Petrum et Jacobum et Joannem in montem seorsum ductos, secretumque aliquod eis esse traditum. Sed et Petro superius claves regni coelorum esse promissas, Ecclesiamque super eum esse aedificandam rati sunt; vel, istos tres caeteris, vel, omnibus apostolis Petrum esse praelatum: vel quia in tributi solutione Petrum ipsi Domino parificatum viderant, ipsum caeteris praeferendum arbitrabantur. Sed sciendum est istam quaestionem et ante tributum et post tributum solutum esse factam. . Vel simpliciter: pauperes Christi ab his qui volunt esse majores, pro ejus docet esse honore suscipiendos. Vel parvulos malitia docet esse, ut puerilis innocentiae simplicitatem conservent, ut formam virtutis quam natura duce puer observat, ipsi pro nomine Christi sequantur ex industria. Qui imitatorem Christi recipit, Christum recipit, et qui imaginem Dei recipit, Deum recipit. Joannes diligens Deum et a Domino dilectus, excludendum putat a beneficio qui non utatur obsequio, ideo docetur neminem a bono quod ex parte habet, esse arcendum, sed ad hoc potius quod nondum habet esse provocandum. Tales etiam ob aliorum salutem admittendi censentur. Igitur in haereticis vel in malis catholicis, non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt, et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam, qua adversum nos sunt, et Dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus. Non reprehenditur Joannes quia amore faciebat, sed docetur ut noverit infirmorum esse firmorumque distantiam, quia Dominus, etsi remunerat fortiores, non excludit infirmos. . BED. Apostoli adhuc rudes et modum vindicandi ignorantes, etc., usque ad talis potestas sanctis viris a Deo collata est. Ad sermonem istorum ignis de coelo descenderet, quia sunt filii tonitrui. In similitudine Eliae, qui et propria manu et igne divinitus impetrato, presbyteros Baal morte affecit. Et in hoc quod apostoli potestatem talis prophetae sibi praesumunt, ostenditur in ipsis fuisse meritum prophetarum. AMBR. Non peccant apostoli, qui legem sequuntur, etc., usque ad vindictam non quaerit qui non timet. Cujus spiritu signati estis, cujus acta imitamini, nunc pie consulentes, sed in futuro juste judicantes. etc. Perfecta virtus non habet studium ultionis, nec ulla est iracundia, ubi est charitatis plenitudo. BED. Non semper in eos qui peccant est vindicandum, etc., usque ad a quibus hoc loco ignis arcetur. ID. Iste signorum magnitudine motus vult sequi, etc., usque ad et finxit obsequium discipuli, quae fictio per vulpem figuratur. ID. Vulpes animal fallax, insidiis intentum, rapinas fraudis exercens, etiam inter ipsa hominum hospitia habitans in foveis: ita haereticus domum fidei non habens alios in suam fraudem trahit et a fide seducit. Attende Dominum non culpas aspernatum, sed fraudes, quia qui repudiavit fraudulentum, elegit innocentem, sed eum cujus patrem sciebat mortuum, illum patrem de quo dicitur: Psal. 44., etc. BED. Mystice. Non revocatur ab officio patris filius, etc., usque ad diaboli perfidias in se sepelire non debet. Si discipulus Deum secuturus arguitur, quod renuntiare domui velit, quid fiet illis qui nulla utilitate saepe visitat domos suorum quas dereliquerunt. .
Copyright information for VulgGlossa