‏ Nehemiah 5

etc. BEDA in Esdr., lib. 3, cap. 21. Desiderabat populus murum construere, etc., usque ad et manus nostras a propriis voluptatibus avertens ad construendam Christi convertat civitatem. ID., ibid. Tribus de causis augetur clamor populi. Quidam fame coacti filios suos ditioribus vendere volebant: alii liberis parcentes agros potius et domos. Nonnulli, prohibentes liberorum et agrorum venditionem, hoc tantum persuadebant, ut mutuo sumerent pecuniam in tributa regis, oppignoratis agris et vineis, donec redeunte fertilitate reddere possent feneratoribus quod mutuo accepissent. . etc. BED., ibid. Tanquam dux optimus militiae coelestis et sapiens architectus civitatis Dei, etc., usque ad ut dimittat nobis Pater debita nostra. . etc. Huic sententiae terribilis clausula imponitur. Quicunque enim pauperibus misericordiam non impendit, vel ab eis qui non habent velut juste exigit, de domo sua excutitur, id est, de coetu Ecclesiae, in qua putabat se perpetuo manere, et de laboribus, scilicet, in fructibus bonorum operum, in quibus se laudabiliter laborasse putabat: nil prorsus laboris recipiet. Labores enim sine pietate non possunt apud Deum fructuosi esse. Quantum Nehemiae objurgatio vel imprecatio corda omnium moverit, ostenditur: audita enim contestatione respondentes, amen, et Deum collaudantes, fecerunt quae jusserat. In quo patet: quia non timore, sed amore dicta ejus susceperunt. BEDA, ubi supra. Hoc exponit Apostolus, dicens: I Cor. 9.. Duodecim autem annis Nehemias cum fratribus suis ita in ducatu vivebant, ut annonas quae ducibus debebantur, non comederent: insinuans evangelicum opus esse in regimine plebis, opus rectoris notabiliter circa Ecclesiam exercere, et a subditis commodum terrenum non quaerere. . .
Copyright information for VulgGlossa