‏ Nehemiah 7

etc. BEDA, in Esdr., lib. 3, cap. 24, tom. 2.Mystice: ubi Ecclesiae murus collectis ad fidem novis populis vel correctis his qui erraverant aedificatus fuerit, mox ponendae sunt valvae regularis disciplinae; ne diabolus, qui quasi leo rugiens circumit, in ovile Dei possit irrumpere. ID., ibid. Janitores qui, scilicet, claves regni coelorum perceperunt, ut dignos et humiles suscipiant; superbos vero et indignos ab ingressu supernae civitatis arceant, dicendo: Act. 8.. . etc. ID., ibid., id est, toto tempore noctis, etc., usque ad unde: Apoc. 21.. ID., ibid. Custodes animarum non sunt de neophytis vel de plebe constituendi, sed de illis qui a certamine vitiorum Dei gratia liberati, jam mentem in Jerusalem, id est in visione tranquillae pacis habent, quorum conversatio in coelis est. Aliis enim consummato cursu de hac luce subtractis, alii mox substituuntur, nec unquam desinit qui pacem Ecclesiae excubando ambiant propter timores nocturnos, secundum illud: Psal. 44.. Haec illi tempori typice conveniunt, quo seminato per apostolos longe lateque Dei verbo, totus orbis novum fidei germen accepit, necdum Ecclesiae aedificatae, sed tantum auditu verbi et sacramentis populi adhuc rudes erant imbuti. Ideo congregatis non solum optimatibus, sed et vulgo diligenter eorum numerum recensere curavit, ut perspecta omnium summa, discernere posset, qui in Jerusalem, qui in aliis civitatibus habitare deberent. Sic enim custodia sanctae Ecclesiae rite perficitur, si quisque ita sollicitudinem omnium fidelium gerat, ut specialiter eis quibus Deo auctore praelatus est, curam diligentioris studii impendat. . JOSE. Populum etiam agros colentem decimas fructuum ad Hierosolymam jussit offerre, ut habentes sacerdotes et levitae alimenta, perpetua religionis jura non derelinquerent. Et hi quidem libenter sequebantur decreta Nehemiae. Civitatem vero exinde contigit hominum multitudine compleri. Multa etiam talia bona et laudibus digna cum summa fecisset magnificentia Nehemias, ad senectutem perveniens defunctus est. . .
Copyright information for VulgGlossa