‏ Numbers 18

RAB., in Num., tom. 2.etc. Alia littera, etc., usque ad et pertinere dicit ad sacerdotem. ORIG. hom. 10 in Num. Alia littera, etc., usque ad remissionem peccatorum significari. ID. Jesus pontifex noster, etc., usque ad scit nos Deus idoneos non esse martyrio. ID. Quaerendum est quomodo aliqui sancti dicantur, etc., usque ad sanctus enim est, qui peccatum suum per pontificem curat. Quomodo potest aeternum esse quod visibile est? I Cor. 5., primitiae autem quae offeruntur Aaron, visibiles sunt; circumcisionem quoque et azyma et pascha visibile, necesse est aeternum non esse, sed temporale. Invisibilis ergo circumcisio, quae in occulto est, aeterna est, et azyma sinceritatis et veritatis Rom. 2.. Sic et haec ei, qui non in manifesto, sed in occulto Judaeus, qui spiritu, non littera legem custodit, secundum interiorem hominem legitima aeterna dicuntur II Cor. 4.. . ID., hom. 16. Alia littera, etc., usque ad quae si bene excolamus fructum vitae afferent nobis. Allegorice. Perfectiores scilicet in Ecclesia, sancti doctores, quorum officium est sacramenta divina manibus contrectare, vasa sancta, id est Scripturae mystica verba ventilare et ad intellectum perducere II Par. 26.. Caetera autem turba meditetur diligenter quae capere potest, et quae magistrorum discretio jubet. etc. Non de tribu Levi. Ozias enim de tribu Juda, quia usurpavit sacerdotium, lepra percussus est. etc. RAB., in Num., tom. 2. Alia littera, etc., usque ad qui cum semper comedatur semper permanet, imo augetur. Primitiae litterales consumuntur, spirituales custodiuntur. Quanto enim verbum Dei amplius sumpseris, tanto abundabit. ORIG., hom. 11. Alia littera, etc., usque ad non sanctificatur, nec inter primitias recipitur. ORIG. Videtur autem secundum litteram proselytos excludere, etc., usque ad qui faciunt patres in Ecclesiam introire. ID. Ter etiam in anno apparere jubetur omne masculinum, non femininum Exod. 23.. non a filiabus. Non enim otiose alibi nominat cum filiis etiam filias, alibi filiarum non facit mentionem. Quae tamen specialiter non ad sexum, sed ad discretionem animarum referenda sunt. ID. Difficile invenies sanctos, quibus Deus eximium praebeat testimonium filias genuisse, Abraham et Isaac non genuerunt filias. Solus Jacob unam filiam genuit, et ipsa fratribus et parentibus opprobrium fuit, et vindictae furorem fratribus incitavit. etc. ID. Spiritus sanctus ita sanctus est, etc., usque ad tertio autem loco ex hoc fructu diligere debeo etiam inimicos meos. ID., hom. 11. Primitias omnium frugum sacerdotibus lex mandat offerri, etc., usque ad invenies apud Mosen legis titulo signari. ID. Ubi vero dicit: et hujusmodi, legis titulum non praemisit. Haec enim mandata sunt, et ideo non exinaniuntur apud discipulos Evangelii, sed implentur. Non enim mandatum, sed lux umbram habere futurorum dicitur bonorum ID. Notandum vero quod lex dupliciter dicitur. Generaliter enim omnia haec, mandatum, justificationes, praecepta, testimonia, judicia lex dicuntur. Specialiter autem aliqua pars eorum quae in lege scripta sunt, ut supra dicta. Generaliter vero lex significatur, cum dicitur: Matth. 5.. Et alibi: Rom. 13.. Omnia enim quae in lege scripta sunt legem nominavit. ID. Alibi quoque: inquit, Deut. 16.. Et quid opus est etiam in his allegoriam quaerere, cum aedificet littera? ID. Quaero quoque si aliqua, etc., usque ad adjecit tamen Apostolus: Gal. 4.. etc. ID. Est autem sapientis scribae et docti de regno Dei, ut sciat de his thesauris proferre nova et vetera, et quomodo penitus litteram occidentem abjiciat et spiritum vivificantem requirat Matth. XIII; I Cor. 3., aut confirmet utilem et necessariam litterae doctrinam, aut manente historia etiam mysticum sensum introducat, sicut in praesenti loco. ID. Utile est enim sacerdotibus Evangelii offerre primitias, etc., usque ad discipulis autem dicitur: Matth. 5.. ID. Christus nos redemit de maledicto legis, non de maledicto mandati vel testimonii, vel judiciorum, ne scilicet subjecti essemus circumcisioni carnis et sabbatorum observationi, et hujusmodi quae continentur in lege, non in mandatis Galat. 3.. Abundat ergo justitia nostra, plus quam scribarum et Pharisaeorum Matth. 5.; et illi de fructibus terrae gustare non audent, priusquam primitias sacerdotibus offerant, et Levitis decimas separent: ego autem nihil horum faciens, fructibus terrae ita abutar, ut sacerdos et Levita et Dei altare non sentiat. ID. Petrus quoque et Paulus, etc., usque ad et singularum Ecclesiarum eligit et offert primitias. ID. Quisquis etiam doctor, quia docet, praedicat et instruit auditores, agrum Ecclesiae suae, id est, credentium corda videtur excolere. Habet quoque culturae suae fructum, et in fructu electum aliquem et praecipuum, quem quasi primitias offerat, et alium pro primogenitis, alium pro decimis. ID. Habet forte aliquis primogenitos et inferiores, quos neque pro primitiis, neque pro primogenitis, sed pro decimis possit offerre. . etc. ORIG. Ostendimus mandatum de primitiis frugum, etc., usque ad unde per angelum videtur quasi primitiae Deo oblatus. Christus est primitiae primitiarum. Cornelius primitiae gentium. Alii primitiae Ecclesiarum, sicut quidam primitiae Asiae, alii Achaiae. ORIG. Aderit unusquisque angelorum, etc., usque ad quae non angeli vel principis, sed Dei portio est. ID. Offerunt ergo angeli ex nobis primitias, etc., usque ad ut quaerant quae sursum sunt, non quae super terram. ID. Offerunt angeli primitias, etc., usque ad alius princeps multorum esse ponitur, alius principatui subjectus. ID. Agri angelorum corda nostra sunt, quisque eorum ex agro quem colit offert primitias Domino. ID. Sicut Christus Rex regum, etc., usque ad sufficeret nobis haec gratia. AUG., quaest. 32 in Num. Primogenita omnia, etc., usque ad quae primitus sumebantur. . ORIG. Possunt forte illi primogeniti dici, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, vel etiam martyres; primitia quoque Ecclesiae possunt dici virgines Apoc. 14; decimae vero, qui post conjugium continentes sunt. RAB. In utroque testamento ministris altaris oblationes et decimae ad necessaria tribuuntur, ne terrenis possessionibus audeant inhiare, nec lucrum de ministerio quaerere: unde, Matth. 10.. Mystice autem decimae observantiam legis significant, vel sinceritatem integritatis fidei, vel perfectionem boni operis, quae maxime habere debent qui ministerio divino se exhibent. In denario enim numero creaturae et creatoris cognitio comprehenditur, quia septenarius respicit ad humanam naturam, tribus scilicet vim animae ostendentibus; unde, Deut. 6.. Corpus autem ex quatuor constat elementis. Septenarium autem, si ternario numero fidem et confessionem Trinitatis exprimenti adjunxeris, denarium complebis. . RAB. Pactum salis nominat oblationum universitatem, quae ad ministerium vel ad jus sacerdotum pertinet, unde in Levitico: etc. Levit. 2.. Mystice ostenditur sapientiam convenire sacerdotibus et praedicatoribus divinae legis, non saecularem, sed apostolicam, de qua Paulus dicit: I Cor. 2.. De qua apostolis dicitur: Matth. 5.. Sicut enim omnis cibus sale conditur, sic omnis sermo apostolica sapientia. Aaron ergo et filiis ejus pactum est salis sempiternum, quia non solum episcopis necessaria est sapientia, sed etiam presbyteris, diaconis et omnibus ordinibus: et hoc coram Deo, id est, ut pura et simplex sine versutia, et malitia Deo placeat. Rom. 8.. . .