Numbers 19
AUG., quaest. 33 in Num. Alia littera, etc., usque ad et observationes legis profanabat. RAB. Per masculum fortitudo, per feminam infirmitas significatur: per vaccam ergo infirmitas Dominicae incarnationis ad sacrificium assumpta figuratur. II Cor. ult.. Vaccam rufam, rubram scilicet sanguine passionis, unde: Cant. 5.: candidus scilicet ex divinitate, rubicundus ex sanguine, candidus etiam per justitiam vitae. GREG., lib. VI Moral., tom. 1. Vaccam rufam mactamus, cum carnem a lascivia voluptatis exstinguimus: quam cum hyssopo, ligno cedrino et cocco offerimus, quia cum maceratione corporis sacrificium fidei spei et charitatis adolemus. AUG., quaest. 33. Sine vitio. Hanc enim carnem caeterae hostiae significabant, etc., usque ad quae non habuit in se vitium? Omnis qui peccat, servus est peccati: quia ergo Christus nunquam peccavit, jugum non portavit. AUG. Alia littera. etc. Non enim subjugata est iniquitati, cui subjugatos inveniens liberavit, et vincula eorum dirupit. Unde: etc. Super illius enim carnem non est positum jugum, qui potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam. Vacca ad immolandum sacerdoti traditur, quia Dominus incarnatus pro redemptione nostra sacrificium semetipsum fecit, datus manibus Judaici populi. AUG. Alia littera. etc. Cur non ad Aaron? Forte praefiguratum est, non ad tempus quod tunc erat, sed ad posteros hujus sacerdotii, passionem Domini perventuram. ID. Quia extra portam passus est Christus, ut nos a conversatione praesentis vitae quasi a civitate educeret Heb. 13.. ID. Sic ejectus est Dominus passurus extra civitatem Joan. 19.. ID. quia non habuit causam malam: sic occisa est caro Christi in conspectu eorum qui futuri erant in novo testamento Domini sacerdotes. ISID. Vaccam rufam cujus cinis est expiatio populi immolare non poterit, nisi qui terrena opera non fecerit, jugumque delicti non traxerit, et vinculis peccatorum ligatus non fuerit. RAB. Quia Christus in conspectu omnium quasi exstinctus est: in conspectu Patris immolatus, quia quod ante oculos hominum poena, hoc ante oculos Patris sacrificium fuit. AUG. Alia littera. Quia Christus secundum Scripturas fudit sanguinem in remissionem peccatorum, ideo contra faciem tabernaculi testimonii, quia non aliter declaratum est, quam fuerat divino testimonio praenuntiatum. Et ideo septies, quia ipse numerus ad emundationem pertinet spiritalem. RAB. In digito discretio operationis signatur: in sanguine vaccae digitum tingere est in passione Domini nostra opera consecrari, ut passionem ejus, quam cognoscimus, imitemur: I Petr. 2.. ID. Eleazar sacerdos immolat, et in sanguine digitum tingit, quia plebs Judaea ex reproborum parte humilitatem Domini usque ad passionem persecuta est. In electis vero operationem humilitatis ejus imitata Tabernaculum synagogam significat. Qui ergo tinxerit digitum, contra fores tabernaculi aspergat, id est, quisquis passionis ejus vias imitatur, synagogae non credenti et resistenti per exempla bona et praedicationem rectam signum bene vivendi praebeat. ID. id est, resistenti plebi per praedicationem rectam et opera, passionis Christi exempla monstrabit. Quia septem sunt dona Spiritus sancti, quae per Christi sanguinem super Ecclesiae populos distribuuntur, in quo ab omni delicto purgantur. GREG., lib. VI Moral., cap. 27. etc. In septenario perfectio significatur vel accipitur, unde et septem diebus universum tempus impletur, et Spiritus sanctus septiformis vocatur. Septem ergo vicibus in sanguine digitum intingere est perfecta operatione mysterium passionis imitari. Et septem vicibus contra synagogam aspergere est perfecta praedicatione passionem infidelibus nuntiare. ID. Per pellem et carnem et sanguinem et fimum, sacrificia in veteri testamento habita, quae infirmitatem Domini nuntiabant, significantur. Quia omnia postmodum spiritaliter a patribus intellecta juxta exterius mysterium stercora sunt vocata, unde Paulus: Philip. 3., quae flammae traduntur. Quamvis enim primum carnaliter sint exhibita, postmodum per Spiritum sanctum intelligentiae igne consumpta sunt. AUG. Puto quia crematio ad signum pertinet resurrectionis. Natura enim est ignis ut in superna moveatur, et in ipsum convertatur quod crematur. Nam et ipsum cremare de Graeco in Latinum ductum verbum est a suspensione. Quod vero additum est in conspectu ejus, id est, in conspectu sacerdotis, significare videtur, quia illis apparuit resurrectio Christi, qui futuri erant regale sacerdotium. etc. ID. Quod vero sequitur: id expositum est quomodo cremabitur, et significatum est quod non solum substantia mortalis corporis Christi, quae commemoratione pellis et carnium et sanguinis intimata est, sed etiam contumelia et abjectio plebis quae in stercore significaretur, converteretur in gloriam quam combustionis flamma significat. RAB. Per pellem et carnem exterior Christi operatio significatur: per sanguinem subtilis et interna virtus exteriora facta vivificans; per fimum lassitudo, sitis, esuries, et timor mortis, et quaecunque ex humanitate pati voluit. Quidquid enim defectu mortalitatis habuit, quasi fimus in eo abjiciendum fuit; quae omnia igni cremanda sunt, id est, juxta veritatem Spiritus sancti intelligenda, ut quae ab eo corporaliter gesta sunt per incorporeum divinitatis Spiritum disposita sentiantur. APOLLI. De morte igitur sacrorum cecinit vates: etc. Psal. 50., et cui patefactum erat tale mysterium expiationis, quae per sanguinem Christi futura erat, proposuit: RAB. Cedrus lignum altum et imputribile est. Hyssopus herba valde humilis, quae tamen inflationem amovet pulmonis. Per cedrum ergo altam, perseverans contemplatio; per hyssopum mansueti cordis humilitas signatur. Qui enim contemplatione ad superna tollitur, per humilitatis compassionem debet condescendere inferioribus, nec se ex eo quod habet erigat, sed his, qui illud non habent, praedicando libenter impendat. AUG. Alia littera, etc., usque ad ut cum illo sit abscondita vita nostra. RAB. Potest intelligi per cedrum spes, etc., usque ad sola in nobis charitas ad ultimum multiplicatur. GREG., Moral. lib. 6, cap. 17. Mittatur in flammam, usque ad ut in ipsa discat opera recta quae faciat ISID. Baptismum, quia hyssopo tincto sanguine agni spargebantur Exod. 12.. ID. Coccus bis tinctus, sanguis Christi quo mente et corpore abluimur. Haec tria purgant peccata, cedrus, id est fides crucis; hyssopus, baptismus vel martyrium; coccus, sanguinis Dominici sacramentum. RAB. In cocco bis tincto virtus charitatis exprimitur, quae flamma sancti amoris succensa, duobus praeceptis exhiberi jubetur, dilectione scilicet Dei et proximi. Bis tinctus ergo coccus est charitas duplici praecepto formata, ut sic diligatur Deus ne deseratur proximus, et sic proximus, ne contemnatur Deus. ID. Omnes qui in Christo credimus sacerdotes sumus, unde: etc. I Petr. 2.. Alta ergo quae per contemplationem sentimus, et quod ex mansuetudine humilitatis agimus, quod per ignem charitatis exhibemus, passionis Christi sanguine tingere debemus, ut omne quod in nobis est, illum imitetur a quo est, quia extra imitationem passionis non tam virtus quam vitium est. ID. Potest iste sacerdos, qui vaccae carnes, pellem, sanguinem, fimumque comburit, ordinem Judaici sacerdotii cum plebe supposita in necem Domini consentientis significare, unde sequitur: ID. Potest intelligi, etc., usque ad recte, etc. AUG. Lavabit vestimenta sua sacerdos, etc., usque ad resurrectioni eam velut cremationi mandantes. ID. Ad vesperam sacerdos intrat, quia infidelis populus, qui usque ad vesperam, id est, finem mundi, extra mandata vitae, velut extra castra positus est, pravis operibus commaculatus, aqua baptismi et poenitentia lotus ad cognitionem in fine mundi quasi in castra revertitur. AUG. Et congregabit homo, etc., usque ad quia extra celebrationem Judaicae consuetudinis evangelicus honor claruit. GREG., lib. VI Moral., cap. 17. Vaccam sacerdos comburit, cineres vir mundus colligit, quia infirmitatem Domini Judaeus mactavit, subtilia ejus mysteria Gentilis intelligit. Mundi sunt qui passionem Christi gentibus praedicant. Quia Gentilis sacramenta quae agnovit, praedicare non cessat, sed nescientibus manifestat. RAB. Vir mundus in loco purissimo vaccae cineres fundit, dum quilibet doctus ex gentilitate assumptus, munda per humilitatem gentilium corda requirit, et mysteria eis Redemptoris tradere non desistit. Quod cum agitur, fides gentium multiplicatur, divina virtus agnoscitur, disciplina praeceptorum tenetur. Unde subdit, Israel enim interpretatur vir videns Deum; et bene conversa Gentilitas Israel dicitur, quae Deum jam fide contemplatur. Quia omnis Gentilitas extra legem, extra sacrificium, extra synagogam. Quia pravis ac pollutis mentibus non sunt secreta Dominicae incarnationis tradenda, sed his qui ad fidem venientes cor mundaverunt. AUG., ubi supra. Alia littera etc., usque ad ut ablutus etiam extrinsecus lavaret quodammodo vestimenta sua. Quia subtiliora sacramenta mundis Gentilium cordibus tradita in mentis munitionem vertuntur Quia dum secreta et subtilia operationis illius per imitationem attendimus, per hoc nobis immunditiam providemus, propter operationem, in custodiam nostram fiant cineres, propter baptismum vero in aquam aspersionis. Tunc cineres in nostram custodiam provide custodimus, cum Redemptorem nostrum pro iniquitatibus nostris passum consideramus sollicite. Perpendimus enim quid retribuat bonis, qui voluit mori pro malis, quid ad justitiam fidei adducti ejus gratiae debeamus, qui in iniquitate positi intercessionem mortis ejus accepimus. AUG., quaest. 33. Alia littera, etc., usque ad quod significat vespera. AUG. etc. Incipit dicere quomodo immundi facti homines, etc., usque ad secundum hoc dictum arbitror per prophetam: etc. ID. Si autem purificatus non fuerit die tertio, etc., usque ad adhuc, id est, etiam post mortem. quantum in se est, secundum illud: I Thess. 5., cum exstingui ille non possit. Nam si ex hoc tabernaculum immundum factum vellet intelligi, mundari juberet. . etc. RAB. Tegmen operculi vel ligatura, est censura disciplinae, qua quisquis non premitur, quasi vas immundum pollutumque reprobatur. Quasi enim vas sine operculo vel ligatura polluitur, qui per studium ostentationis patens nullo velamine taciturnitatis operitur. AUG., quaest. 34. Alia littera, etc., usque ad id est vulnere peremptum aut mortuum sine vulnere. . etc. ID. Alia littera, etc., usque ad immunda erit usque ad vesperam. . .