Numbers 22
. AUG., quaest. 46. Quod dicit Scriptura, etc., non vero una gens erat, sed duae vicinae. . ORIG., Hom. 13. Bellum tibi imminet, rex Balac, etc., usque ad mittit ergo rex ad eum dicens: etc. Videtur non ex integro confidere in Balaam fama virtutum quae in populo Dei factae sunt perterritus. ORIG. Non credo eum scire quod quibuscunque benedixisset Balaam, benedicti essent, sed adulandi gratia haec dicere, ut artem ejus extollens promptiorem sibi faceret. Ars enim magica nescit benedicere, nec daemones scit benedicere Isaac, et Jacob, et omnes sancti: impiorum nullus benedicere novit. Alii: quas curiositas humana composuit. Sunt quaedam quae Scriptura divinacula nominavit. Gentilis autem consuetudo vel tripodas vel cortinas, vel hujusmodi vocabulis appellat, quae quasi ad hoc consecrata, moveri ab eis et contrectari solent. Sed divina Scriptura Ephod vernaculo sermone nominat in prophetis, quod tradunt esse indumentum prophetantium I Reg. 30.. Aliud tamen in divina Scriptura prophetia, aliud divinatio. Ait enim: Abdicatur ergo penitus divinatio, opere enim et ministerio daemonum impletur. Igitur Balaam acceptis divinaculis, cum solerent ad se daemones venire, fugatos videt et Deum adesse: quem ideo dicit se interrogare, quia consuetos sibi apparere non videt. Venit ergo Deus ad Balaam, non quia sit dignus, sed ut fugentur illi qui ad maledicendum et malefaciendum adesse consueverant: hinc enim providebat Deus populo suo. etc. Non dicitur utrum in somnis hoc factum sit, quamvis per noctem factum esse constet. Postea enim dicit Scriptura: etc. Nemo glorietur, si sibi Deus loquitur. Novit enim quomodo loquendum sit cum talibus, cum loquatur etiam cum reprobis: qui et cum per angelos loquitur, ipse loquitur. ORIG., Hom. 13. etc. Potest objici: Licet invocet Balaam daemones, etc., usque ad et ad magnae fidei argumentum parvum puerum quasi magnum regem venerati sunt. . etc. Balac exclusio vel devoratio: in quo significatur mundi hujus aliqua contraria potestas, quae excludere et devorare cupit Israelem spiritualem, nec utitur ministris nisi pontificibus et scribis et Pharisaeis. Ipsos invitat, mercedem promittit; illi vero sicut Balaam cuncta simulant se ad Dominum referre, et zelo Dei agere. Dicunt enim: Et: Joan. 7, 19.. . etc. AUG., quaest. 48. Quod ait Balam iterum ad se missis honoratioribus nuntiis, etc., usque ad unde . Molestus est Deo Balaam, et prope extorquet permitti sibi, ut eat maledicere filiis Israel, et invocet daemones ad quem jam venerat Deus. ORIG., Hom. 13. Difficile est in explanatione historiae, etc., usque ad quia apud Deum otiosa non sunt nec malorum nec bonorum opera. RAB. Balaam divinus erat, etc., usque ad non tam corde et sensu, quam ore et sermone. ORIG. Si videas contrariam potestatem, etc., usque ad scilicet ex gentibus credentes. . Qui aderat scilicet filiis Israel, de quo scriptum est: Exod. 32.. Magus daemones videt, asina angelum non quod sit digna videre, sicut nec loqui, sed ut confutetur Balaam, unde mutum animal arguit prophetae dementiam. GREG., Past., part. 3, adm. 13. Balaam pervenire ad propositum tendit, etc., usque ad quia ad maledicendum pergens vocem, non mentem, mutavit. . Id est, maceriae illius vineae, in qua non erat angelus, quoniam ab alia parte erat in sulcis vinearum, juxta Septuaginta. Non jam in sulcis vinearum, sed inter ipsas macerias, id est in via obstitit, ut non posset ad dexteram neque ad sinistram ire. etc. Quia caesa non ivit retro, in partem non declinavit, quia non ab altera parte terrebatur, sed in media via in angusto erat angelus. Ut arguatur per eam Balaam, et mutae pecudis vocibus confutetur, qui divinus videbatur et sapiens. ISID. Asina cui Balaam sedet, angelum videt, et loquitur; id est bruta Gentilitas, quam quondam Balaam, id est, seductor idololatriae, quasi brutum animal et nulla ratione renitens, quo voluit errore substravit; sed ista angelum vidit quem homo videre non potuit, et vidit, et detulit, et locuta est; ut agnosceremus sub adventu magni angeli, illam gentilem plebem mutata duritie stoliditatisque natura solutis Deo linguis locuturam. ORIG. hom. 14. Asina cui Balaam sedebat, etc., usque ad major autem his charitas, quae sola nunquam cadit. Nimirum tanta cupiditate plenus ferebatur, ut nec tanti monstri miraculo terreretur, et responderit quasi ad hominem loquens; cum Deus non asinae animam, in rationalem naturam vertisset; sed quod illi placuerat ex illa sonare fecisset ad illius vesaniam cohibendam; illud forte praefigurans: pro spirituali et vero Israel. . etc. ORIG., hom. 15. Balaam in Scripturis nunc vituperabilis, nunc laudabilis ponitur, etc., usque ad Balaam, illuminatus ab illo Lucifero de quo dicitur: Isa. 14. . .