‏ Numbers 3

. etc. RAB. in Num., tom. 2. Quatuor fili Aaron, etc., usque ad igne divinae ultionis consumuntur. . AUG., quaest. 4 in Num. etc., usque ad in aliis circumquaque castris filiorum Israel. . ID. Quaerendum quomodo dixerit, etc., usque ad hinc enim loquebatur. . ID., quaest. 6. Quid est quod Levitas, etc., usque ad nec pro his computari posteros Levitarum vel pecorum eorum. ORIG. hom. 3 in Num. etc. Levitae assumuntur pro primogenitis, etc., usque ad ut sit plus pro primogenito assumi, quam primogenitum nasci. LXX: etc. Tertius est Levi inter filios Israel, de quo ergo medio assumuntur Levitae? Invenio Sunamitem fiducialiter regi Israel respondentem: IV Reg. 4.. Et de Christo Joannem dicentem: Puto ergo eum qui nunquam declinaverit ad dexteram vel ad sinistram, dici posse medium stare, Isa. 53.. Et quia semper stat, medius stare dicitur. Qui vero imitator ejus est, sicut Sunamitis, stare quidem non dicitur, quia aliquando aut ad dexteram inclinatur, aut ad sinistram, Job 15.: habitare tamen dicitur in medio populi. Levitae ergo assumuntur de medio filiorum Israel. Levitae enim sunt, qui non cognoverunt dexteram et sinistram suam, sed sequentes Mosen, id est, legem Dei, non pepercerunt patri vel matri. Et tu ergo si, veniente tentatione et ira peccati, nec inclineris ad dexteram vel ad sinistram, non praevariceris legem Dei, sed stes medius fixus et stabilis, nec curves genua tua peccato, nec pecudis caput, scilicet, stultitiae sequaris imaginem: assumeris de medio filiorum Israel, et in primitivorum numero collocaberis. Non quicunque aperuit vulvam, primatu dignus est, unde: Psal. 57.. Quomodo enim quis errare potuit a via Dei, statim ut de ventre matris exivit? Aut quomodo potuit falsa loqui nuper editus puer? Necessarium est ergo ventrem et vulvam talem requirere cui possit convenire, etc. Et illa erit vulva, quam aperit omnis primitivus qui sanctificatur Domino. Aperuit Dominus vulvam Liae quae erat clausa, et peperit patriarchas; similiter et Rachel ut pareret etiam ipsa cujus visus erat perspicax et decorus aspectus Gen. 29, 30.. In multis vero Scripturae locis invenies aperiri vulvas, quarum si singulas pro locis consideres, invenies quomodo errant peccatores a vulva, et alii aperientes vulvam sanctificantur in ordine primitivorum. ORIG. Quia non prius sanctificati sunt primogeniti Israel, etc., usque ad et in primitivorum ordine collocaret. . ID. Recenseamus attentius, etc., usque ad excubiisque perpetuis divina ministeria celebrant. . Levi additus vel assumptus. Hic est ordo doctorum, qui per gratiam Dei de mundo electus ad servitium divinum coetibus angelorum unitur. Unde: Joan. 15.. Et alibi: Matth. 22.. Tres filii Levi significant praedicatores sanctae Trinitatis, confessione insignes, fide, spe et charitate mirabiles. Nec huic expositioni eorum nominum interpretatio aliquo modo repugnat, sed valde concordat. Interpretatur enim Gerson advena, Caath patientia, vel molares dentes. Merari amara, vel amaritudo; minister enim Dei advenam se et peregrinum in mundo cognoscit, et patiens est. Verbum Dei dente discretionis molit, secundum auditorum capacitates; et saeculum sibi amarum ostendens, alios a voluptatibus revocat. Hi ab uno mense numerantur, quia initium vitae Deo debent consecrare, ne post multa scelera promoti faciant blasphemare nomen Dei, unde: etc. I Tim. 3. . Filiorum Levi ordo conveniens ostenditur, ubi scilicet qui primi sunt in ordine, orientis plagam observent Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Caathitae, unde Moyses et Aaron orti sunt, meridianam plagam obtineant, sub cura Eleazari sacerdotis, qui major est filiis Aaron. Post hos Gersonitae ad occidentalem plagam sub cura Eliasaph. Novissimi Meraritae ad septentrionalem plagam, sub custodia Ithamar filii Aaron minoris. In his vero moraliter exprimitur quod ministri ecclesiae debent diligenter ordinem suum servare, nec majora appetere quam proprius locus exposcit. Ubi dies clauditur, astra occidunt. In his significatur, quod ministri tabernaculi debent concupiscentiam fugere, carnalia desideria Dei adjutorio mortificare, diem ultimum et finem laboris exspectare ut mortui mundo et viventes Deo dicere possint illud: Gal. 6.. . Haec significat post lucem scientiae perceptam, praedicatorem verbum patientiae et solatii debere cum discretione proximis impendere. Sub Eleazaro, id est Dei adjutorio, secundum illud: . Extremi Meraritae sub Ithamar qui interpretatur amarus, vel ubi palma plagam aquilonis sortiti sunt, ubi glacialis horror perdurat. In quo monentur Ecclesiae ministri, ne securitate torpeant; quia licet per januam fidei jam in Ecclesiam intraverint, lumen scientiae perceperint, desideria carnis mortificaverint, nondum tamen ad perfectam suavitatem, id est, ad aeternam beatitudinem, pervenerunt. Restat aliquid amarum; cum illo certandum est, qui ad aquilonem dirigit solium suum, cujus duritiam molliri impossibile est; unde: etc. Isa. XIV; Job 21.. Cum autem superabitur, adepta palma exsultandum est et laetandum. . Orientalis plaga ortum fidei significat, ubi Moyses, qui interpretatur assumptus de aqua, et Aaron mons fortitudinis, cum filiis suis castrametantur. Qui enim in Ecclesia praesunt, quibus claves regni coelestis commissae sunt Matth. 6., debent introitus ordinem cognoscere, et aliis praedicare. Quia oportet quemque in lucem fidei per portam confessionis ad aquam baptismi intrare, ut de aqua assumptus sit filius adoptionis; et robore constantiae gignens filios boni operis, introitum fidei, per quem in Ecclesiam ingressus est, diligenter custodiat, ne otiosus et inutilis abjiciatur. Apte numero viginti duorum Levitae intitulantur. Hoc enim numero comprehenduntur Hebraea elementa: et, secundum quosdam, libri Veteris Testamenti. Ministri Dei hac praescriptione monentur, secundum legem Dei vivere et docere, nec ullo modo excedere. ORIG., hom. 4 in Num. Multae sunt numerorum differentiae, etc. usque ad etiam mysterium humanae generationis exponitur. . Mystice, quisquis initium conversationis et voluntatis vult Deo consecrare, quinque sensus corporis debet diligenter custodire, ne per lasciviam in errorem aut immunda desideria defluat. Sed juxta siclum sanctuarii, qui est oboli 20, id est secundum decalogi doctrinam, quae in duobus praeceptis charitatis consistit, omnia opera sua referat in domum summi sacerdotis et filiorum ejus. . .
Copyright information for VulgGlossa