Numbers 5
. Leprosi sunt haeretici variis errorum maculis polluti, non habentes uniformem colorem doctrinae vel fidei: nec abscondunt imperitiam, sed ostendunt. Nulla vero falsa doctrina est quae non aliqua vera aliquando admisceat. Vera ergo falsis permista in aliqua disputatione vel narratione cujuslibet, tanquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tanquam veris falsisque colorum locis, humana corpora variantem. . RAB. in Num. Hoc capitulo admonemur, ut si quid per negligentiam delinquimus, per confessionem et poenitentiam diluamus et damnum restituamus. Si autem proximo damnum intulimus, coram illo poeniteamus, et damnum restituamus. Si vero non superest, confitendo, poenitendo et eleemosynas largiendo, Domino satisfaciamus. AUG., etc., quaest. 9 in Num. Alia littera usque ad quae per delictum ablata est. AUG., quaest. 10 in Num. Quaeritur quomodo in Exodo legitur, etc., usque ad quo furem comprehensum vel convictum plecti oporteret. Arietis oblatio Christi passionem significat, in qua maxime confidimus, quia sine eo nihil possumus. Ipse est sacerdos qui nos Patri per oblationem carnis suae reconciliat Job 15.: ideo illi munera nostra offerimus, quo intercedente veniam mereamur. Christum scilicet, cui dicitur: Psal. 109.. Ejus scilicet judicio cuncta reservans, ne forte judicet rem incertam, unde: etc. RAB. in Num. Farina hordeacea scientiam veteris legis significat, etc., usque ad damnanda aut liberanda reservatur. . Non decet oleo adulationis vel indiscretae misericordiae, nec thure superfluae laudis vel inordinatae orationis, impoenitentes liniri, sed zelo justitiae secundum praeceptum Domini vitium instanter et ordinate persequi. . ID. Huic aquae miscet sacerdos pauxillum terrae de pavimento tabernaculi, cum Christi decreto, commemoratio patriarcharum, prophetarum et apostolorum intromissa reperitur. . etc. Quia scilicet poena peccatorum in Scriptura sancta explanatur. Quicunque autem eam pie et fideliter hauserit, supplicia peccatorum, quae in ea narrantur, pertimescens et abstinens a peccatis, fiet ei aqua amarissima in salutem. Qui autem contempserit, inflato ventre, computrescet femur ejus, et erit in maledictionem et in exemplum, quia justo Dei judicio punietur, et erunt ei in opprobrium desideria sua et actus. ut manifestetur peccatum illius, vel hic ad correctionem, vel in futuro ad damnationem. Matt. 10.. Hinc Dominus ait: Joan 12.. . .