‏ Numbers 6

. RAB. in Num. In duodecima mansione, etc., usque ad et corruptione veteris nequitiae delectantur. . ID. Id est, nec dolum, nec malitiam in mente retinebit, ne polluatur, scilicet, caesaries capitis, id est, cogitatio mentis. Sed innocentiam teneat usque ad finem vitae. Aliter enim non erit votum acceptabile. Matth. 10.. ID. Id est, mortuum in peccatis non imitabitur, nec iniquitatis ejus vitam ingredietur, ne perdat laborem suum. II Tim. 2.. ID. Id est, nullus carnalis eum retrahat affectus, omnis persona, omnis dignitas, omnis consanguinitas Christi servitio postponenda est. ID. Id est, Spiritus sancti gratia in corde ejus diffusa est, unde: Ephes. 4.. Id est, usque in finem perseveret sine contaminatione peccati atque delicti. ID. Id est, si mortali peccato pollutum imitari voluerit, et usque ad consensum descenderit, sciat necesse est ejus continentiam esse pollutam, et caput radendum, id est, mentem purgandam a prava cogitatione et noxia delectatione. ID. Tempore scilicet compunctionis, quo cognoscit se deliquisse, statim se emendare studeat et semper similem ruinam timeat. ID. Turtures castitatem, pulli columbarum simplicitatem significant. Qui ergo vult ad resurrectionem bonorum pervenire, offerat vero sacerdoti, id est, Christo, castitatem mentis et corporis, et simplicitatem in fide catholica, per quam in Ecclesiam intrat, ut per tanti pontificis opitulationem expietur. ID. Unde: Joan. 1. Vel quia faciet nos deprecari secundum illud: Rom. 8.. Nihil de pristina conversatione praesumat, sed in sola Dei gratia confidat, cujus dono percipit veniam et requiem sempiternam. unde: Ezech. 18.. Postquam legislator Nazaraeum instruxit quomodo mundetur, si ejus consecratio super mortuo polluatur, addit quomodo post completum votum se praesentet Domino, cum oblatione gratias redditurus, mystice innuens continentis vitam cum oblatione operis et munditia cordis in fine bono Domino placituram. . Hunc offert, qui totam spem suam in ejus immolatione ponit, de quo dicitur: Joan. 1. Hunc in holocaustum offert, cum pro ejus amore carnes mortificando totam vitam suam ardore charitatis incensam Domino consecrat. AUG., quaest. 12 in Num. Alia littera, etc., usque ad et hoc sacrificium salutaris, quod prius dixerat, in salutare. RAB. Agnum offert in holocaustum, qui Deo exhibet simplicitatem cordis, cum devotione charitatis; ovem, quae innocentiae exemplum ostendit; arietem vero pacificam hostiam, cum se in via Dei bene regit, et carnem rebellem animae imperio subjicit. Ovem offert pro peccato, qui Christum innocentem pro peccato humani generis fideliter credit oblatum. Hoc fit cum ipsum esse confidit, qui per dispensationem carnis coelestia et terrestria pacificavit, evacuans omnem principatum et potestatem; quem Deus exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, etc. veterem legem a Spiritu sancto dictatam et temperatam ad utilitatem humanam. quia spiritualis gratia in lege et in Evangelio recte intelligentibus patet. Meritum et laborem, cujusque meditationem, et observationem legis in conspectu Dei remunerando praesentans, scilicet, ad ingressum vitae coelestis, peracto boni operis certamine, perducit. dignum scilicet ostendens mercede quietis perpetuae, tanquam principem sui vel aliorum; et ducem optimum, qui se bene rexit, et duxit in semita mandatorum Dei, secundum doctrinam Scripturarum et gratiam spiritualium charismatum. GREG., lib. 2, Moral., cap. 39. Quid est quod Nazaraei capillos nutriunt? etc., usque ad devotionis perfectione consumat. . Fortitudinem scilicet operis, coctam et probatam igne tribulationis, facit summus sacerdos sanctum suum offerre Deo Patri. scientiam scilicet legis, dono Spiritus sancti juvans in opere consummare. bona scilicet, quae continens operatur, Patri praesentabit, et perpetua mercede faciet remunerari. quia ad ejus gloriam pertinet quidquid Nazaraeus bene voluit et opere consummavit: Philip. 2.. id est, post rectam intentionem, discretam promissionem, operis perfectionem, et mercedis retributionem. plene et libere haurire spirituale donum, unde: Psal. 35.. . Moses legem, Aaron sacerdotium, et filii ejus ordinem Ecclesiae significant. Docet ergo Dominus per legem sacerdotum ordinem, quomodo populum praedicatione aedificent, frequenti oratione et benedictione confirment. RAB., ubi supra. Moses multiplicem habet significationem, etc., usque ad dum tabernaculum complet, erigit et ungit. . ID. Notandum quia in hac benedictione nomen Domini tertio inducitur, ut sancta Trinitas intelligatur a quo et per quem et in quo omnia bona sunt petenda et impetranda, quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. ID. Benedictionem quam percepisti, sua conservet gratia: Psal. 126.. Ostensio vultus Dei propitiatio est, et verae salutis ostensio; unde: Psal. 77.. etc. Conversio vultus significat misericordiam, aversio iram; unde: Psal. 118.. Et alibi: Psal. 43. Rogandum est ergo ut cujus auxilium avertimus a nobis peccando, per pietatem suam vultum suum super nos illuminare dignetur, ut nos ab inimicis eruens, tribuat perpetuam pacem. ID. Sacerdotum est nomen Domini invocare: Domini autem, quod petitur, perficere. Nemo ergo sibi tribuat quod sola Trinitas cui vult praestat.