Numbers 9
. etc. RAB.-BED. Cum in veteri Testamento, etc., usque ad Et: Apoc. 21. BED. Deinde tertiam septimanam, etc., usque ad extrema charismate spiritali per seipsum illustravit. ID. Ipsa quoque lunae conversio, etc., usque ad praecepit eos dispensationis suae testes esse usque ad ultimum terrae Act. 1.. ID. Bene autem luna, etc., usque ad merito quintadecima paschali gaudio adaptatur. ID. His quidem paschae vel phase a lege assumptis indiciis, haeredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam annectimus, quia et conditione primitivae lucis excellit, et triumpho Dominicae resurrectionis. ID. Septem quoque dies lunae, usque ad quasi: Marc. 13.. ID. In nomine quoque paschae, etc., usque ad per singulos gradus spiritalis transitus largitori illius vicem tendamus. ID. Vel in crescente ad homines luna, etc., usque ad convenienter intelligi. . etc. AUG., quaest. 15 in Num. Cumque paschae tempore quidam immundi essent super anima hominis, etc., usque ad aut forte si pascha non egissent, ad culpam non pertineret. . GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 21, tom. 2. Moyses crebro de rebus dubiis ad tabernaculum recurrit relictis turbis, etc., usque ad dum in meditatione mentis a carnalibus sensibus abstrahuntur. . etc. ISID. Praecipitur ut qui longius habitabant, vel immundi in anima fuerant, in secundo mense pascha faciant, quia Gentiles cum omnibus daemonibus fornicati, immundi erant et a Deo remoti. Sed salubri confessione mundati ad Christi nativitatem quasi ad secundum mensem transire praecipiuntur. RAB. Immundus est in anima, etc., usque ad ad vesperam mundi cum azymis et lactucis agrestibus agnum comedit. RAB. Azyma comedit, qui recta, opera sine corruptione vanae gloriae facit, et mandata misericordiae sine peccati admixtione. Quia cum corpus Christi accipimus pro peccatis compungi debemus, ut amaritudo poenitentiae abstergat amorem perversae vitae. Quidquid in lege historialiter praeceptum est, in celebratione paschae Ecclesia spiritualiter observat. Quia ejus dicta sollicite sunt discutienda, ut in praesenti vita intelligendo et operando penetrentur. Eos qui sub lege erant, comminando instruit, ne tempus paschae observare negligant. Nos quoque admonet, ut spirituale pascha suo tempore faciamus, de quo Paulus ait: etc. II Cor. 6.. Quia quisquis redemptionem humani generis, quae veri agni immolatione facta est, fide digna non celebraverit, et vitam suam in meliora non converterit, et a vitiis ad virtutes non transierit tempore hujus mortalitatis: ad resurrectionis gloriam in fine veris cultoribus Christi tribuendam non pertinebit, sed exterminabitur a consortio sanctorum. etc. RAB. Ostendit nullam distantiam esse personarum apud Deum. Quicunque enim ad fidem catholicam conversus, et Christi baptismate ablutus, Ecclesiae unitatem intraverit, ecclesiasticis poterit communicari mysteriis. ISID. Christus est columna, qui rectus et firmus, qui fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est, in carne, velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno. Quia tunc erit tribulatio magna tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis Exod. 12.. incarnatio Christi, cujus clementia tabernaculum Ecclesiae protegit, bonitas statum disponit, prudentia in via hujus saeculi transitum dirigit. GREG., hom. 21 in Evang., tom. 3. In igne terror, etc., usque ad peccatorum suorum tenebras agnoscentibus igne sui amoris infulsit. . Significatione nubis, quae erat signum divinae voluntatis, sicut vox loquentis.