Proverbs 1
Notandum quod vulgata editio parabolas, quae Hebraice , Graece id est, proverbia dicit; sed satis convenit. Quae enim parabolae quia occulta sunt nuncupantur, etiam proverbia jure vocantur: quia talia sunt, quae saepe in ore colloquentium versari ac memoria debent retineri. Etiam proverbia plerumque tam obscura sunt ut parabolae bene dicantur; unde: Joan. 6., etc. Proverbiorum liber, non ut simplices arbitrantur, patentia habet praecepta, sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur: ita in eis divinus sensus altius est inquirendus. Parabolae Salomonis secundum Hebraicam veritatem translatae ab Eusebio, Hieronymo presbytero petente Chromatio et Heliodoro episcopis; Graece, Latine quod vocabulum ideo Salomon huic operi imposuit, ut non juxta litteram intelligamus quae dicit: in quo Dominum parabolice turbis locuturum significat, sicut et nomine suo regno pacifico, regnum Christi et Ecclesiae; de quo: Luc. 1.. Sicut templi constructione et dedicatione, aedificationem Ecclesiae in tempore resurrectionis. Ipse etiam Christus filius David, et rex spiritualis Israel, secundum testimonium turbae, quae occurrit ei cum ramis palmarum et laudibus Matth. 21.. Quid autem utilitatis habeant, in titulo monstratur, cum dicitur: id est, quomodo recte credere et vivere oporteat, quemque quo intentionem cordis dirigere. Id est, non solum sapientiam, quam perceperunt, amplectantur, et disciplinae virtutum inserviant, sed etiam verba prudentiae, quibus proficiant, auscultent et solerter intelligant. . Pulchre a sapientia incipit, quia optione sibi data sapientiam petiit et accepit. Ostendit neminem tam sapientem in hac vita, qui non possit sapientior esse etiam dictis minorum. Audivit regina Saba Salomonem minor majorem, et sapientior rediit. Audivit Moyses socerum multo inferiorem, et sapientior factus est. RAB. in Prov., tom 5. Nemo jactet se de sua scientia, etc., usque ad ad sciendam sapientiam et disciplinam, etc. . ID. Duo sunt timores Domini, etc., usque ad Uterque in futuro cessabit, charitas nunquam excidet. ID. Hactenus proverbialiter, etc., usque ad apud Hebraeos enim spiritus, qui gratiam praestat, genere feminino dicitur. His qui legem Domini servabant, etc., usque ad pro gratia rectae operationis. etc. Fulgor perfectae operationis, quae praedicationem quae per collum procedit, confirmet indeficienti virtutum connexione. Affectu patris alloquitur filium, blandiens, ne acquiescat peccatoribus. RAB. Vel generaliter de latronibus, qui innocentibus insidias parant. Vel specialiter de illis qui vitae auctorem neci tradiderunt. STRAB. Cum generaliter ad omnes qui sanguini insidiantur hoc pertineat, etc., usque ad et se potius praesumendo perimunt. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Exstinguamus memoriam virtutum et doctrinae illius, ut etiam inter nos vixisse non memoretur. Homines, scilicet, quos Christo adhaerentes videbant, quos putabant ab ejus amore et comitatu secernere si eum occiderent, et spoliis talium domos suas replere, id est, eorum animabus sua conventicula. De latronibus generaliter patet, quia sociis, quos conquirunt, praedae portionem promittunt; sed et Christi persecutores, quoscunque sibi poterant, adjungebant, quos eum sequi videbant, extra synagogam faciebant, id est, sua communione privabant. . Non solum quod facturi, sed quod pro factis passuri. Nam quanto ad facinus implendum properant, tanto ad poenam pro facinore tolerandam propinquant. RAB. Caetera de insidiatoribus Christi specialiter, etc., usque ad in pauperibus enim nihil habet causae. . Hucusque persecutiones, quas Christo Judaei intulere; hinc ea, quae per apostolos persecutoribus eisdem post passionem loquitur. id est Christus, loquitur id est in luce palam, ut relicta infantia sint parvuli malitia. RAB. Sapientia quippe Dei Christus est, etc., usque ad cuiquam dicerent. ID. Aperte, post resurrectionem, etc., etc. Quae ante paucos docuerat, manifeste replicabat, unde: etc. ID. Quia etiam principibus, qui ei praevaluisse, ut crucifigeretur, videbantur, reatum homicidii, quod perpetrarant, palam reducebat ad memoriam, eosque ad poenitentiae remedium vocabat. ID. Urbs Domini, Ecclesia ex utroque populo adunata, etc., usque ad gratiam suam revocabat; ita ut, sicut Lucas ait: Act. 6.. Christum in carne vidistis miracula facientem, quem sprevistis: modo vel resuscitatum a morte diligite, et dimittet quod peccastis. RAB. Parvuli dicuntur sensu tardiores, etc., usque ad quae filius ipse veniens perfectis sensu contulit? Sapientia hortatur converti ad Deum, et profert spiritum. Per apostolos Judaeos corripit, et vel post ascensionem et resurrectionem monet converti. . ID. Similiter in psalmo, etc., usque ad quasi nihil contemnerent. Obsidionem Jerusalem subitam et expugnationem totius provinciae a Romanis factam dicit. De qua, Luc. 19.. RAB. Potest haec tota correctio sapientiae, etc., usque ad quod enim sequitur, tempus judicii significat, quo alii in vitam, alii in opprobrium resurgent sempiternum. Non leguntur Judaei in obsidione Dominum invocasse; etsi qui invocaverunt, quia vere non poenituerunt, exauditi non sunt. Justus econtra inquit, . ID. Quia vias meas ingredi noluerunt, etc., Quibus dicebant, etc., usque ad potest accipi. Aversio et prosperitas perdit, cum a timore conditoris aversus animus, ira ejusdem conditoris in his, quae peccat, nihil sustinere videtur adversi. Sed ut Job ait: Sensu, unde supra, etc., usque ad sed quia avertunt, se interficiunt. etc. Potest in hac vita intelligi, et in futura, etc., usque ad resurrectionis quiescet.