‏ Proverbs 10

Novum ponit titulum, quia novum genus locutionis incipit, scilicet, ut non, sicut prius, de singulis bonorum malorumve partibus diutius disputet; sed alternis versibus actus utrorumque describat. Qui accepta fidei mysteria bene servat, laetificat Deum Patrem; qui vero haec actione mala vel haeresi commaculat, matrem contristat Ecclesiam. Et a transitoria morte, etc., usque ad quod pro vita sunt dati, conferunt. Et si aliquando, etc., usque ad juste vindicando, retorquet. Qui negligenter vivit in hoc saeculo, egebit bonis in futuro; at qui fortiter Domino militant, divitiis aeternae beatitudinis remunerantur. Qui congregat Christo animas fidelium, filius sapiens est. Et quidem haec Matth. 9.. Qui vero hoc tempore acceptabili a sua salute curanda torpescit, confundetur in die tribulationis. Quod comessationi, ebrietati et colloquiis malis serviebat, propter iniquitatem, quam congessit, condemnabitur. Denique illius qui in tormentis positus in lingua sibi, in qua ob plura scelera plus punitus est, refrigerium quaesivit. In hac vita boni bonos, etc., usque ad et ignis eorum non exstinguetur. vel suis, quibus damnari meruit, quia Isa. 66., vel eorum a quibus, quia corrigi non potuit, sententiam damnationis accepit; unde: Psal. 119.. qui simpliciter se vivere novit, etc., usque ad ac digna factis recipit, Matth. 10.. . Vindicta in sequenti vita, etc., usque ad recte subditur: etc. . Spiritualiter: Qui in Deum dives est per bona opera, confidit in illo, quasi qui in urbe inexpugnabili, quae a nullo hoste possit superari; at, qui virtutum inopia coangustantur, ideo coelestibus egent divitiis, quia noxio pavore timent duros pro Domino tolerare labores. . etc. Si ergo verax et sapiens esse desideras, odium neque in abscondito cordis conteges, neque per oris contumeliam proferas; sed tuum cor dilectione et os veritate repleatur. . Prudentia a providendo nomen accepit. Stultus est igitur qui gaudet in scelere. Sapientis autem est et ejus qui viri nomine dignus sit, praevidere, quia risus dolore miscebitur, et gaudia peccandi poena sequetur ultionis. De illo impio dicit, etc., usque ad quod corde tenent, adveniet. De persecutoribus Ecclesiae dicit, qui domum fidei subvertere quaerunt. Sed illa in vero fundamento, id est, in Christo collocata, ipsi extemplo dispereunt. Sicut haereticorum perfidia, etc., usque ad et etiam verbis impugnant, unde: I Joan. 2.. . Non contra id quod supra dicitur, etc., usque ad De his qui scienter delinquunt, adjungit. Si obscura Scripturarum, etc., usque ad operari contemnunt. . .