Proverbs 16
Quomodo ergo hominis est animum praeparare, et Dei gubernare linguam? sed persecutionis tempus significat, de quo dicitur, Matth. 10.. Ita actiones omnium bonorum, scilicet, et malorum quid in occulto cogitent, certa lance discernit, unde subdit. Opera nostra revelamus, quando, quem nihil latere novimus, in cunctis, quae agimus, in memoriam reducimus, atque illius flagitamus auxilium: et tunc non solum opera, sed cogitationes dirigit. etc. Nulla fuit Domino causa operandi, nisi sola voluntas, ut suam scilicet, bonitatem rationabili creaturae, quam perpetuo faceret beatam, ostenderet: eum vero qui bonum conditionis propria sponte deseruit, id est diabolum, cum suis sequacibus, justa severitate damnavit. Quicunque tribuit sibi bonum quod facit, etiamsi nihil videtur mali manibus operari, cordis innocentiam perdit, in quo largitori bonorum se praetulit: et ideo talem Dominus abominatur virum, quem sibi in beneficiis videt ingratum. . Tanta est sanctitas divinae religionis, etc., usque ad sed etiam ad veritatem fidei conversi sunt. etc. Melius est in simplici conversatione Deo servire devote, quam multis abundare virtutibus, et proximorum facta despicere. . Quis alius rex non errat in judicio, etc., usque ad qui prophetarum ejus ora impleret. Lapides justi fortes, etc., usque ad mensuram fidei et gratiarum distribuit. . etc., id est, justorum. Hi enim et vitiis resistunt, et virtutum obsequio, quasi satellitum, constipantur. Reges enim terrae saepe labia justa detestantur, ut Herodes Joannem. Angeli Satanae, haeretici, etc., usque ad quem contigit stulte loquendo offendisse. HIER., de morte Fabiolae. David homicidium et adulterium septem dierum fame purgavit. Quicunque hilarem Christi vultum videre merentur, his in aeternum cum illo vivere dabitur. Aliter etiam sed tunc justi placatum, reprobi videbunt iratum. Serotinus imber in Judaea usque hodie jam maturis messibus venire consuevit, etc., usque ad sed superni facit irrigatio Domini. . Quia ille praedicator vere suis auditoribus vias vitae aperit, etc., usque ad quae dicunt bona, fatuo corde contemnunt. . etc. Multi per eloquentiam, etc., usque ad quae ex interna animae dulcedine procedunt. . etc. Constat ad litteram, etc., usque ad quia necesse habet facere bona, quae dicit. Potest hoc de haeretico specialiter intelligi, etc., usque ad unde Jacobus: Jacob. 3.. . etc. Potest hoc de haeretico et de omni fautore malorum accipi: etc. Gravius est perficere malum quam facere, etc., usque ad ut quae malorum suorum retributio sequatur, non videat. . etc. Minor est victoria urbes expugnare, etc., usque ad et patientiae humilitate substernit. Sicut sortes mittuntur in sinum, etc., usque ad quasi de sinu examinis divini.