‏ Proverbs 19

Melior est simplex auditor verbi Dei, si ea, quae in Scripturis intelligit, operando proficit, quam eruditus, si in his, quae caute intellexerit, ad haeresim praedicandam labia detorquet. etc. Animae humanae scientia vitae coelestis necessaria est, etc., usque ad a statu beatitudinis in poenam miseriae et mortalitatis inciderunt. etc. Stulti, cum viam veritatis deserunt, etc., usque ad ipsum Dominum quasi importabilia onera imposuerit, mente reprehendit insana. Divitiae regni coelestis, quae per sanctos doctores fidelibus tribuendae praedicantur, multos amicos et eisdem praedicatoribus, et earum largitori Deo asciscunt. A prophetis autem, quia nihil certae beatitudinis promittunt, et hi quos habent separantur, conversi ad certissimam Dominicae fidei promissionem. Redarguerat eum qui tantum verba sectabatur, nunc illum redarguit qui verba Dominicae auctoritatis male interpretando corrumpit. Quod multa saepius iterantur, confirmatio est, ut Joseph ait, eo quod sermo sit Dei, et velocius compleatur. . Non decent haereticum deliciae Scripturarum quia his bene uti non novit, neque illum, qui adhuc servus est peccati, praeferri decet justis in regimine Ecclesiae. Doctrina ecclesiastica, etc., usque ad recte autem subditur: Perfecti est enim doctoris, sic aliorum improbitatem patienter sufferre, ut se noverit ab iniquis patienter observare. Neque enim propria munditia sine tolerantia sufficit, neque tolerantia sine munditia. . Deus in natura semper impassibilis, dolere tamen nostro more dicitur, cum homines, quos ad se credendum laudandumque creavit, diabolo servire conspicit. Unde poenituit eum quod hominem fecisset super terram, et Gen. 6.. Sicut tecta perstillantia pluviam quidem suscipiunt, etc., usque ad et sorde mista auditoribus reddit. . Piger dicitur qui recte sciendo vigilat, sed nihil operando torpescit; sed quia paulisper recte sentiendi vigilantia amittitur, dum ab opere cessatur. Recte autem subditur: Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit, et dum studiorum subtilium vigore non constringitur, cupiditatis infimae famae sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo esuriens per voluptatum desideria se spargat. . Subjectum tibi, si errare conspicis, diligenter castiga; quod si castigari renuerit, ita caute erga illum age, ne quid in tuis verbis vel operibus, unde amplius peccet, inveniat. Huic concordat quod sequitur: Si enim pro duritia contradicentis fratris in impatientiae vitium labaris, etc., usque ad cum enim pecuniam violentus abstulerit, pro hac animam invitus dabit. . Quam qui se per excellentiam virtutum viri nomine dignum dicens, fallitur nescius, dum superbiendo perdidit bona quae gessit. . Nemo ita piger est, etc., usque ad manum enim ad os porrigere, est voci opere concordare. . Ut famelicus cibos, iniquitatem patrare ardenter exquirit. .
Copyright information for VulgGlossa