‏ Proverbs 22

Nam si quis mundum universum lucraretur, merito totum contemneret, ut ejus nomen scriberetur in coelis, ejusque memoria inter sanctos atque angelos figeretur aeterna. Quod fidelium testimonio laudatur, non vulgi imperiti, unde: Quia a bono pro bonis laudatur operibus quis: imo pro collatis ei donis meritorum glorificatur Pater qui in coelis est. Neque divitem propter divitias honora, neque pro inopia pauperem despice: quia opus sunt divinum, et ad imaginem, et ad opus Dei factum. Multi ex principibus crediderunt, etc., usque ad et in communibus consequuntur actibus. Quia nimirum perfectio virtutum est, etc., usque ad ne poenis forte mereatur subigi. Finis modestiae timor Domini, gloria et vita, quia perfectio virtutum est in hac vita, ut caste timeamus Deum; finis virtutum in futuro, ut divitias promissae haereditatis, regni coelestis gloriam, et vitam recipiamus aeternam. . Quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu. Et Graeca narrat historia Alexandrum magnum et moribus et incessu Leonidis paedagogi sui non potuisse carere, et vitiis quibus parvus infectus fuerat. . Patet, quia is qui vel verbo vel exemplo docet iniquitatem, sustinebit vindictam. Sed quia sequitur: Illam iniquitatem videtur dicere, etc., usque ad unde: Matth. 26.. . ad bona opera, etc., usque ad aut, sicut alios justos, consumat tormentis. . Constat, quia rapaces, et quae pauperibus auferunt, et quae juste videbantur possidere, perdunt, cum in judicio pro his, quae gesserunt, poenas recipiunt. Hucusque titulus parabolarum Salomonis qui supra positus, etc., usque ad et cor apponere ad intelligendum quae sapientes loquantur, praecipiat. . Generaliter autem, etc., usque ad incipiant imitari. Cuilibet, praecipue Judaeo, qui contra Christum et ejus discipulos vesana mente furebant, a quorum amicitia prohibentur, qui salvari curant: ne eorum vicinia, et ipsi pereant, quod casu Judae fieri posse probatum est. . Noli esse cum his, etc., usque ad quo indutus videbaris? . Non transgrediaris terminos Catholicae fidei, quos ab initio statuere doctores. Quemcunque velocem videris in opere suo, etc., usque ad quorum cavit errorem esse ponendum.
Copyright information for VulgGlossa