Proverbs 23
Allegorice legendum est, etc., usque ad unde bene subjungit: . hoc est, ne desideres ejus auscultare sermonibus, qui dulcedine mendacii auditores fallit. De quo supra: scilicet terminos fidei, et veritatis datae a patribus. . id est, ne de Scripturis cum haeretico loquaris, qui invidet humanae saluti, malens decipere quam corrigi; quoniam sicut hariolus et conjectator somniorum, aestimat, quae ignorat; ita haereticus, quae non intelligit in Scripturis, ut libet interpretatur? etc. Securus, inquit, disce, quae dico, et age quae doceo; cum in his, quae docet, ipse fidem certam non habeat, sciens se finxisse, quae docet. . Sensus perversos, quos ab haereticis didiceras necesse est, ut vel per poenitentiam corrigendus deseras, vel pro his post mortem poenas sustineas, perdasque sermones confessionis, quibus eis praedicantibus humiliter favendum esse putaveras. Sicut admonuit, ne haereticorum doctrinis auscultares: ita nunc, ne amore vanae gloriae seductus immundis hominibus passim arcana veritatis ingeras. etc. Propinquum parvulorum et pupillorum Dominum appellat, etc., usque ad qui conversationem eorum bonam inquietando laeserit, judicium Domini non evadit. . Si tota die, etc., usque ad unde in Apocalypsi: Apoc. 2.. . Carnes ad vescendum conferre, est in collocutione derogationis vicissim vitia proximorum dicere: de quorum poena mox subditur: etc. Symbolum, collatio, etc., usque ad detractionis suae languor occupavit. . Quaerit disputando, etc., usque ad de quo Judaeis: Joan. 8.. quia concordiam non servat, etc., usque ad et saepissime in foveam incidit, de qua: etc. quia multi nimis potati vulnera per tumorem acceperunt, quae nulla ferri causa pertulerunt. quia immoderatus haustus vini, et exterioris et interioris visus ingerit caecitatem. Non vetat bibere vinum ad necessitatem, sed morari extra tempus et utilitatem in vino, et evacuandis certare calicibus, unde Isaias: Isa. 5.. . Pene naturale vitium est, post vina in corde mulierem concupiscere, comitante etiam turpitudine verborum. In medio mari dormiunt, etc., usque ad studium sollicitudinis perdit. Vox percussi est et dormientis, etc., usque ad ut semper voluptatibus debrietur.