‏ Proverbs 27

Ne securus sis aliquando de futuro; quia etsi hodie servis Domino qualis esse in futurum possis, quomodo viam finire, prorsus videre non vales. . Grave est, etc., usque ad ita mentis quoque motus examinant et castigant. etc. De quo supra, etc., usque ad et furori frena laxat. . Amor absconditus, illicitus, etc., usque ad quam studio similiter peccandi clam diligere. . etc. Anima divitum, etc., usque ad mortem ipsam pro Domino pati dulce habet. Sicut avis ova, etc., usque ad ne a bono, quod faciebas, desistas. . Melior est tibi, etc., etc . id est, qui favore superfluae laudis eum extollit, vel malis favendo, vel bona plus aequo laudando. Sed hic maledicenti assimilatur; quia vel in malo opere laudando confidentiam tribuit, vel in bono opere simplicitatem puri cordis minuit, ut quod superni amoris causa incoeperat, humano favore finiat. . Bona consolatio consilium sapientum: qui dum se invicem consolando instruunt, ferrum ferro acuitur. . Inferni tormenta non replentur, etc., usque ad si naturam haberent sine fine vivendi. . Pastori Ecclesiae dicitur, etc., usque ad si tuo tempore bene paveris. . Aperta sunt modo pascua sacramentorum coelestium, etc., usque ad ad spirituale subsidium data. Agnorum velleribus vestieris, dum bonis discipulorum obedientium moribus pastor ipse profeceris, eorumque laudabilia facta cernens, et in ornatu virtutum, et in calore dilectionis ipse gloriosus exstiteris. Haedis agrum comparas, dum peccatores ad poenitentiam vocando, sublimiorem tibi in terra viventium locum acquiris. Tanta instantia pecus commissum pasce, etc., usque ad haedi pro pretio sanctorum, quibus nocuerant, ignibus tradentur.
Copyright information for VulgGlossa