‏ Proverbs 29

etc. Qui fictis sermonibus proximum laudat, parat ei insidias, quibus in periculum verbi aut operis securior incidat. Sed videamus qui capiatur, cui fit, aut qui facit. Sequitur: . Non ergo justo laqueus peccantium, etc., usque ad nam qui fodit foveam proximo suo, incidet in eam. . Doctor fidelis et sapiens, etc., usque ad non auditur a stulto. . Impatientia impellente totus spiritus foras prorumpit, etc., usque ad sapiens autem paulatim eam maturitate consilii extenuat et expellit. . Pauper, etc., usque ad unde, . Cum sacerdotis eruditio cessaverit, solvetur continuo disciplina divinae legis: qua populus ad beatitudinis praemia pertingere debuerat. . Grave quidem vitium stultitiae, sed non levius verbositatis: nam saepe contingit, ut idiota aliquis citius verba correptionis accipiat, quam qui sua quae novit, vel nosse putat magis jactat, quam aliorum monita audiat. Alia translatio pulchre: Sero enim malorum poenitet, qui in tenera aetate noluit. Janua omnium vitiorum iracundia: qua clausa, virtutibus intrinsecus dabitur quies, aperta, ad omne facinus armabitur animus. . Non solum a peccato, sed etiam a consensu abstinere docet sapientia: ne audiat a districto judice: etc. Non enim fur solum, sed et ille reus tenetur, qui furti conscius, quaerente possessore non indicat. Et ne metu personae potentioris se excuset, addit: etc. . .
Copyright information for VulgGlossa