Docet misericordiae operibus insistendum, etc., usque ad ornat actibus bonis, quem instruit.id est, statum beatitudinis, etc., usque ad longo tempore in pacis quiete viveret.Ab ore tuo nunquam absit veritas dicenda, nunquam ab opere proximo misericordia impendenda: sic enim fit, ut et te Dei semper prosequatur misericordia, quae deleat peccata; veritas vero, quae compleat promissa. In gutture organum vocis, etc., usque ad nec voci vita contradicat.Coram Domino, etc., usque ad et proximis exemplum vivendi praebeat.Ne metuas ob imbecillitatem tuam, etc., usque ad et quod jussit, ut implere valeas, donabit. Videtur idem dixisse, etc., usque ad quae sit autem vera hominis sapientia sic ostendit:.In ossibus solida virtutum opera, etc., usque ad unde amplius roborentur, accipient.Ut scilicet homines, qui ejus palma sunt, qui ad ejus imaginem facti sunt recreentur. Non solum de substantia pecuniae, etc., usque ad non sibi, sed ei tribuit.Si sancti thesauros habent in coelo, etc., usque ad coelesti remuneratione, redditur. Quia interna suavitas aeternorum corda cunctorum fidelium in laude sui conditoris accendit. Hic etenim dicit: etc.Sunt qui in prosperis serviunt Domino, etc., usque ad pietatem, quam in tranquillitate videbatur habere, amittat.Tanto ergo minus, etc., usque ad unde ipse ait: etc. Quia positos sub disciplina, etc., usque ad et in futuro ejus visione perfrui. Bene, cum diceret, etc., usque ad corda sua ad percipiendam ejus amplitudinem laxare.Non metuat de correctione inopiae, quisquis opes acquisivit sapientiae, omnibus enim thesauris munus coeleste praecellit. Quia radix sapientiae timor Domini, hi sunt primi ac purissimi fructus, etc., usque ad a Domino perfectius promittitur..Visione suae divinitatis, etc., usque ad et in futuro vitam aeternam.Actiones et doctrinae, etc., usque ad pacis et dilectionis exempla pertinent.Sicut in medio paradisi lignum vitae, etc., usque ad praesenti beatificabitur aspectu.Typice, per filium Ecclesiam fidei soliditate locavit, cum per eum sublimium praedicatorum corda illustravit.In diebus Noe, etc., usque ad quaeque minoribus in exemplum monstrent, examinant.Ne disciplina temporali fatigatus, sapientiae, quae tanta est, gratiam perdas, praecave.Habet anima tua vitam cum Deo, si ejus decreta custodieris: quamvis caro disciplina correctionis aut etiam mortis prematur. Habet ergo sensus animi fauces suas, etc., In via nostra fiducialiter incedimus, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur: Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..Patet juxta litteram, etc., usque ad quia Deum ubique protectorem habet et custodem..Quia supra diligenter legem Domini et consilium observare monuit, et aeternam requiem observantibus promisit: nunc multipliciter, quae observanda sunt, replicat. Primoque ad id, quod intermiserat, rediens, misericordiam proximo exhibendam, et juste, cum illo docet esse vivendum. Deinde et ab inimico cavendum esse praemonet. ergo, inquit, Ne audias a Domino cum Pharisaeis: Luc. 11..Non solum de eleemosynis, sed de omnibus mandatis Christi, qui ait: Joan. 15., etc..Non vetat contendere adversus eum qui male facit, ut corrigatur, quia hoc frustra non fit, quod certa necessitas cogit. Imo qui ait: Matth. 18., ipse vult, ut errantem, quantum vales, ad viam veritatis reducas..Omnis inquit; quia illusor est, qui vel verba Dei, quae novit, implere contemnit, vel eadem perverse intelligendo ac docendo corrumpit. Illusor est et ille, qui promissa ejus, quasi prava, despicit, ac iram districtionis, quasi tolerabilem; spernit. Necnon et ille qui proximorum simplicitati improbus insultat. Ideoque omnem hujusmodi illusorem merito divina abominatur justitia. Bene autem subditur: quia superbi, dum simplicibus illudunt, prudentiores se illis, quos irrident, judicant. Sed horum prudentia, ut Jacobus ait: Jacob. 3.. Sermocinatio autem Domini cum simplicibus est, quia illos sapientiae secretis illustrat, quos terreni fastus ac duplicitatis nihil habere considerat. Unde ait: Luc. 10..Ut purpurati divitis, qui in hac vita spiritualibus eguit, et post ad tantam pervenit inopiam, ut nec guttam aquae, quam quaerebat, acciperet, unde: Matth. 15., etc. Sed ad litteram saepe contingit eos, qui aliena diripiunt, ad ultimum inopia consumi; at illos qui sua largiuntur, etiam bonis abundare terrenis.Hos versus Jacobus et Petrus juxta antiquam translationem posuerunt: Jacob. 4...