Proverbs 4
Hinc exhortaturus ad philosophiam, qualiter ipse sapientiam sit a patre edoctus, explicat. . Nihil magis ad spem percipiendae sapientiae mentes erigit, quam cum eos, quos in sapientia jam clarescere miramur, aliquando parvulos et indoctos fuisse meminimus. Quare autem Salomon se nominat, quem fratrem uterinum praecessisse Scriptura testatur, nisi quia ille mox natus sine nomine, quasi nunquam esset, de vita decessit? etc. Hujusmodi monita Salomoni a David patre data: qui Verba dierum relegit, invenit. In omnibus quae possides, etc., usque ad juventam, venditis omnibus, comparavit. . Patet de Salomone, etc., usque ad et corona insuper vitae in futuro dabitur. Expositis his quae a patre acceperat, redit ad docendum auditorem sapientiam, quam coepit. Semitae, id est actiones aequitatis, etc., usque ad in viam pacis dirigentur. Quo amplius et alacrius ad implenda Dei mandata cucurreris, eo minus adversa, quae te impediant timebis. Nam quicunque in prava actione desudant, offendiculum in medio cursu reperiunt, quia extemplo, dum non provident, rapiuntur ad poenam. . In actione scelerum, etc., usque ad testatur Scriptura. Justorum opera in luce scientiae peraguntur, et aeternam ducunt ad vitam quae est perfecta dies. Dicit de his, etc., usque ad quia currens non habebit offendiculum. Auscultandum monet sermonibus suis, et recedendum a cogitationibus pravis. . Sunt qui recte vivere videntur hominibus, etc., usque ad modus aestimatur vitae. Duobus modis sciendum est, ut os tuum ne pravum loquatur aliquid: tua labia ne detractionibus assuescant custodias; et alios quoque, quos huic vitio subditos nosti, ne te corrumpant, fugias. Iter justitiae, etc., usque ad meditando praevidere. Ne levitate mentis a proposito bono movearis, unde Apostolus: I Cor. 15.. Dextera via bona est, etc., usque ad quod et de caeteris virtutibus et vitiis eodem modo intelligitur. Hoc est, ne huc vel illuc a recto devies, quia virtutes discretionem quaerunt, quarum nimietas omnis in vitio est. Si averteris a malo pedem tuum. Si bona, quae docui, Domino adjuvante, facere studueris, aderit ipse propitius conatibus tuis, ut et nunc recte ingredi, et tunc ad pacem valeas pervenire aeternam.