Proverbs 8
etc. Dominus palam locutus est mundo: et in occulto locutus est nihil. Quid ergo neglecto Evangelio ejus, ad haeresim et lasciviam miseri confluunt? etc. In monte discipulos simul et turbas docuit, etc, usque ad qui contra eum in occulto loquuntur? . Ad viros clamat, id est ad strenuos verbi auditores: in utroque sexu namque feminae, id est, fluxae mentes sapientiae verba percipere nequeunt. etc. Manifestum est de Domino, etc., usque ad quos seducere valeat, quaerit. . Duo testamenta, etc., usque ad ad praedicandum salutem universum aperta per orbem. . Arrogantiam et superbiam in eis, etc., usque ad sed juxta auditorum libitum sua verba commutant. Non se extollat humana praesumptio: plenitudinem virtutum sola Dei sapientia possidet, ab hac humana infirmitas, quidquid habet virtutis, accipit. Reges dicit apostolos, etc., usque ad ait enim: Joan. 15.. . etc. Joan. 14.. quippe ad sapientiam qui innovato mentis studio ad Christi visionem attingere satagunt. Opes superbas, opes excelsas dicit, etc., usque ad et promissa ipsius exspectamus in quibus est justitia. . Hucusque locutus est parabolice ad Filium, nunc vero quia mentionem fecerat de sapientia, et non dixerat quae esset, et quantae dignitatis, quasi incidenter ostendit et commendat eam secundum utramque naturam, scilicet divinam et humanam, dicit etc. Viae Domini sunt opera, etc., usque ad caro enim ejus propter opera, divinitas ante opera. . Quia cum tempora et creaturae orbis terrae coepissent, ipse, quod erat, in Patre Filius manebat: hoc ideo, ne quis eum cum creaturis et temporibus esse prohiberet. . Scripturas, vel doctores; iidem et postes, sine quibus ad vitam, quam pollicetur, non valemus ingredi. . .