Psalms 10
AUG. Psal. David prophetae docentis resistere haereticis. AUG. De haereticis qui catholicos in suam volunt convertere pravitatem. Ibid. Quoad litteram potest legi de passione, et dicit, Christus secundum hominem, ut solet contra terrores Judaeorum, Cum peccantes volunt sagittare rectos. Ibid. Hi sunt terrores comminantium nobis de peccatoribus, ut ad se quasi justos transeamus. Dicunt enim: Scripturas, unde venenatas sagittas mittant, quas in cordis occulto parant. CASS. In simplici sensu degentes, vel in suis ambiguis sententiis, non quod Scriptura ad hoc valeat, sed quia: Convertit ab his sermonem ad Deum quasi: Cur dicunt transmigra? Cur de peccatoribus terretur, qui intendunt sagittare rectos? in suis conventibus, ubi parvulos, qui erant lacte nutriendi, ex quorum ore laus perficitur, venenis necant. AUG. Secundum utramque partem, etc., usque ad animae suae nocet, non justo, qui Deo credit. . etc. Minatur judicium, cujus timore deserant falsitates. Ibid. Id est probat, quia boni de obscuris non fatigantur, sed exercentur de cognitione: non inflantur, sed confirmantur. Id est, perfecte edidisti, vel implendo praedicta. Destruxerunt, male exponendo. Ibid. Vel Duae sunt opiniones lunae, etc., usque ad qui tunc dicit sancta sacramenta, cum per sanctos dentur. Quid malis reddat ostendit Ibid. Pluraliter, ut justos accipias, in quibus multae justitiae, cum una sit Dei. Aequitas visa est in facie, id est, notitia ejus: facies enim est notitia ejus, id est, potentia qua dignis innotescet. Vel quia non se dat noscendum malis, sed bonis, quod est aequitas.