‏ Psalms 102

. AUG. Post preces pauperis praeconia gaudentis. Omnes qui in Christo quasi unus homo sunt, qui excitat et hortatur animam suam, ut benedicat Dominum, volens diffinire cur benedicendus, ne quis ad hoc piger inveniatur. Clama voce, si est homo qui audiat; sine voce, si non est qui audiat homo, quia audit Deus. CASS. Per sua beneficia hortatur benedicere Deum. AUG. Propheta in persona generalis justi loquens, secundum superiorem vim animae, id est rationem, exhortatur animam ad benedicendum, dicens: Non sit ante oculos delectatio peccati, sed damnatio et remissio Dei: cogita omnia mala tua, quia quot ea, tot bonae retributiones Dei. Non tributiones. Tribuit homo mala pro bonis, et retribuit ei Deus bona pro malis. Tribuit, cum me fecit, retribuit cum justificat. AUG. Hoc agit in baptismi sacramento. Hoc agit in vita fidelis hominis, dum concupiscit caro adversus spiritum, ut si quae nolumus faciamus; qui languores vetustatis de die in diem crescente novitate sanantur ex fide, quae per dilectionem operatur. Hoc fit in ultima resurrectione mortuorum. etc. Hoc fit judicio, ubi cum rex sederit in throno, redditurus unicuique secundum opera ejus, quis gloriabitur se habere gloriosum cor et mundum a peccato? Ideo necessarium fuit commemorare illic misericordiam et miserationes, ubi viderentur sic reddi debita, ut nullus esset locus misericordiae. AUG. Similitudo tanta data est, etc., usque ad quibus vetustas clausit os, oblitis manducare panem nostrum. AUG. Secunda pars, ubi monet benedicere per eas quae antiquis facta sunt, et posteris fiunt. Quas consequentur, qui inimicos diligunt, etc., usque ad post enim subdit de judicio, dicens, AUG. Per Moysenomnes sanctos, etc., usque ad per quem legem dedit, ut abundaret delictum. . ID. Coelum undique circa terram unde etiam peccantibus lux, aer, spiritus, pluvia, unde fructus: sine coelo desinit terra, sic protectio Dei super timentes. etc. ID. Quando peccatum remittitur, occidunt peccata, gratia oritur, peccata in occasu, avertere ergo ab occasu peccatorum, et tende ad ortum gratiae, et surgis. . etc. ID. Vel secundum aliam litteram: Quasi diceret: id est infirmitatem nostram: quod figmentum conversus ad Deum dicit: id est perseveret erga nos tua misericordia, ne obliviscamur gratiae tuae. Vel, etc. Homo enim sicut etc., CASS. Id est, ad plus sic florebit vel efflorebit, id est deflorebit. Et sic est intentivum, vel privativum. . AUG. Misericordia et justitia retributio est. Dicit, multi justi non habent filios, nedum filios filiorum, sed sunt opera; merces operum. . CASS. Praedicat judicium futurum, ne peccantes insolescant; quasi, et debes esse memor ut facias quia Dominus in coelo. . ID. Tertio monet coelestes et omnes alias creaturas benedicere. etc. Agratulando dicit, non imperando, vel monendo. AUG. Vos benedicite, etc., usque ad ut quod habet in ore ostendat in opere. .
Copyright information for VulgGlossa