Psalms 103
CASS. Item benedicere Deum monet, primo per coelum et terram et ornatum eorum. AUG. Etsi vere hic omnia ad litteram possunt religiose accipi, etc., usque ad in omnibus spiritualis sensus quaerendus est. etc., In notitia, qui semper magnus natura, qui non potes crescere vel minui, quia perfectus es; id est undique habes creaturas, quae te confitentur, et quae sunt decorae et luminosae. Vel, decor in essentia Dei, et lux undique. CASS. Vel incarnationem significat, per quam confessio et decus supernae majestatis innotuit, et homines eum confessi sunt, qui sunt lumen cognitione. AUG. Confessionem induisti, id est Ecclesiam, etc., usque ad et vestis sine macula et ruga. CASS. Quae confitentur? coelum, terra, mare, cum omni ornatu suo de quibus singulis subsequenter. AUG. Ad litteram, coelum, quasi tectum, etc., usque ad post in fine ut liber Scriptura plicabitur. ID. Ad litteram sunt aquae, etc., usque ad cujus superiora sunt duo praecepta charitatis. Vel qui id est, spirituali sensu, superficiem Scripturae, vel donis spiritualibus eorum munis charitatem, ne quid eos separare possit. etc. Ventus est motus aeris, etc., usque ad sed charitatem omnium superat charitas Christi. CASS. Id est seraphim, qui sunt superior ordo, facis ministros tuos, unde in Isaia: qui sunt superior ordo. ID. Ideo Spiritus sanctus in hoc psalmo difficilia dicit secundum litteram, ut quaeramus spiritualia. . ID. Per terribiles ventos siccabuntur aquae; mali comminatione judicii timebunt. AUG. Mali, ut montes, etc., usque ad ut liceat Ecclesiae libere praedicare CASS. Superbos permittit Deus, etc., usque ad ut jam mundum non occupent. . AUG. De humilibus subditis gratiae et si sunt montes spirituali altitudine, fluunt fontes Spiritus sancti, qui super humilem quiescit. ID. Id est inter medium, etc., usque ad et hic talis mons non est audiendus. ID. Omnes fuerunt in disco Petri ter submisso, etc., usque ad ut Ecclesia congregetur. ID. Sylvestres asini magni indomiti, etc., usque ad vel superbi Judaei different bibere in tempus ultimum. ID. Non omnes aves manent, etc., usque ad alii in sinistra damnantur. ID. Nemo ergo glorietur in operibus suis, sed gratia enim Dei saturatur terra. Sic igitur gratia gratis datur. Si operibus hominum redditur, merces dicitur. ID. Unde etc., usque ad quibus praebuit exemplum necessaria sumendi a subditis. gratia ergo et nitor quidam, etc., usque ad ut exhilaretur facies in oleo. Idem est ergo panis et vinum. Panis enim iste et vinum, justitia est, veritas est Christus: et hic et illud laetificat, et confirmat cor. . ID. Cur a se plantatis relinquit candorem saeculi? quia illic fulica avis, quae in aquis habitat; hi sunt qui in baptismi gratia permanent. Vel, Herodius avis rapacissima, nec tales Christus respuit. ID. Minuta volatilia, etc., usque ad ut in cedris Libani nidificent. AUG. passerum, vel cedrorum, quod tamen Latine dici non potest, quia cedri feminini generis sunt, hoc autem nullo modo ad litteram, domus enim, id est, nidus fulicae, quae est avis marina vel stagnensis, quomodo dux est passerum? sed per hoc innuit spiritualia esse quaerenda. Et si in divitibus saeculi passeres nidificent, etc., usque ad sed non peribunt, quia petra est dux eorum. CASS. Vel fulica avis, quae in aquis habitat, hi sunt qui in gratia baptismi permanent, quorum domus est baptismus. Et est quasi diceret: Qui sunt passeres? Illi qui baptizantur. Et hoc est, id est, baptismus, qui est domus regeneratorum passerum, id est, Christianorum. HIER., CASS. Herodius; avis rapacissima, etc., usque ad quia ipse conversus alios plures ad fidem convertit. AUG. Cervi sunt magni spirituales, etc., usque ad haec est ut supra dictum est . CASS. Post terrena transit ad coelestia, quae tamen terrae faciunt, id est, serviunt. Post tot genera Christianorum, quae per animalia significavit, et praedictam ordinationem, ascendens subjungit de Christo et Ecclesia, quomodo scilicet hic temporalis Ecclesia crescit et decrescit, quasi faciat occasus et ortus veri solis. etc. in eis, id est obscura mentis obstinatio. AUG. Non ut supra, conversi, gentiles, sed daemones, qui tempore passionis invenerunt corda titubantium apostolorum; sed Christo surgente, quia in omnibus non possunt, id est, cordibus pertinacium permanent: sic Christo in aliquo occidente, vigent mala, resurgente fugiunt. Sol sic occidit, ut oriatur: ita qui dormit, id est, Christus, non adjiciet ut resurgat? Occidit, quia voluit, nemo tollit animam ejus; cum occidit, tenebrae factae sunt in apostolis, defecit spes eorum. etc. AUG. Sunt et principes daemoniorum, sicut et catuli contemptibilia daemonia, quae in tenebris quaerunt seducere animas; major leo semper I Pet. 5., pascuntur autem erroribus hominum. etc. CASS. Postquam dixit quid fecit occasus veri solis, subdit de ortu. . AUG. Alias ID. Per Christum Pater, etc., usque ad datum est tamen lignum in quo transnavigemus. etc. CASS. Secunda pars ubi dicit: Quomodo Ecclesiam per mare saeculi traducit ad littus patriae. etc. AUG. Mali spiritus, quorum insidiae serpunt. ID. Praeter haec animalia, etc., usque ad factus est in malitia major. ID. Dicitur in Job Job 40., illudi Satanae ab angelis Dei, qui sunt praepositi super aereas potestates, ne noceant nobis. ID. Cibus draconis terra est, quia dictum est ei: Gen. 3.. Quia qui terrena amant, cibus diaboli sunt. Cibus autem justi verbum Dei, unde, Deut. 8.. CASS. Vel manus est potestas quae abunde replet omnia. AUG. Multi impleti bonitate, sibi tribuerunt; volens autem Deus eis probare quod non a se habent, sed a Deo, ut cum bonitate habeant humilitatem, aliquando eos perturbat, avertit faciem, et cadunt in tentationem. CASS. Pulvis suus illorum dicitur, quia ex se habent quod sunt pulvis. Spiritus vero Domini: Ecce medicina reversis in pulverem. . AUG. Melior est tremor humilitatis, quam confidentia superbiae. Unde Apostolus: Phil. 2.. ID. Qui superbi erant, jactantes a se omnia. Quemadmodum accidit in monte Sina. CASS. Tertia pars, ubi promittit se semper cantaturum. Quasi diceret: Haec praedicta fecit Dominus, et his inspectis. AUG. Praesenti et futura; spei et speciei. Modo spes est vita nostra, post aeterna erit. Vita vitae mortalis, spes est vitae immortalis. ID. Quia in illo sine fine sum, psallam quandiu sum, ne putetur alius actus illius vitae, quam psallere: quia non potest venire in fastidium, qui laudatur, non venit in fastidium laudare; sed semper amatur, semper laudatur. Alia littera: AUG. Disputatio enim hominis ad Deum, est confessio peccatorum. Unde Isaia Isa. 1.. Disputatio ergo tua, sacrificium humilitatis tuae, quod est Deo suave. ID. Iterat quod in principio psalmi: per hoc innuens, quod finis bonorum similis sit principio.