Psalms 105
Quidam dicunt, unum ad finem superioris psalmi pertinere, alterum esse sequentis. Hanc enim regulam Hieronymus tenendam esse tradit. Cujus assertioni Cassiodorus quoque consentit. Sed plures, ubicunque alleluia, sequenti dant: et aliquando semel, aliquando bis; ut Dominus in Evangelio, nunc dixit nunc pro majore certitudine rei. Istis consentit Augustinus, praesertim cum nulli Graecorum codices in fine psalmi habeant alleluia. AUG. Psalmus iste superiori conjunctus est, etc., usque ad monet ergo ad geminam confessionem laudis et peccatorum. CASS. Hebraeus relicta patrum perfidia, ad misericordiam Dei conversus, suadet aliis ad eamdem misericordiam converti, orans ut populo beneplacito socientur, qui erat in adventu Christi congregandus. CASS. Iste, qui misericordiam petit, impletur consideratione divinorum operum, et admirans ait: AUG. Vel quia sequitur, etc., usque ad judicium et justitiam, quia etc. . etc. AUG., ut videamus te in ea bonitate, quam praestas electis, id est per gratiam tuam videamus, ne caeci remaneamus. mirum est in plerisque codicibus, etc., usque ad quia non laudatur nisi propter te. Secunda pars, ubi enumerat peccata patrum, quae in Aegypto commiserunt, et tamen a Deo dicit liberatos. CASS. Tertio idem dicit, ut pura confessio appareat; tanto citius solvitur, quanto vivacius se damnat homo. AUG. Id est, quid per illa eis dare velles, id est, non temporale, sed aeternum bonum; quod per patientiam exspectatur, et ideo ipsi impatientes murmuraverunt, et temporalibus beati voluerunt. CASS. Duo sunt quae beneficia commendant, intellectus et memoria, quorum utrumque in eis redarguit. Et primo intellectum, cum ait: AUG. Timentes Deum et desperantes, etc., usque ad unde meruit inter alias regni privilegium vel principatum obtinere. . ID. Quia ubi fuerunt abyssi, factum est siccitate, ut desertum ubi non sunt aquae. ID. Quo praetio? quasi diceret, nullo; sed in figura baptismi factum est, in quo redimimur de manu diaboli sanguine Christi; unde et dixit, quod colore sanguis figurabatur. . AUG. Ecce dura corda Judaeorum, quae non ante, sed post miracula credunt: melius fuit promittenti credere. Tertia pars, ubi exponit peccata, quae post exitum fecerunt: nec tamen defuit eis misericordia Dei per Moysen placati. Vel correptio, per justitiam Dei, in quosdam per Moysen vindicantis. CASS. Summa celeritate mutati sunt, etc., usque ad distulit enim Deus dare, ut probaret eos. AUG. Talis locutio, ut etc. CASS. Nimietas desiderii, geminatione verbi ostenditur. Non est haec saturitas de qua dicitur. Matth. 5.. AUG. Animalitatem, quae sustentatur esca: Unde et in Evangelio: Vel, animas, ut voluntas, quae desperando petierat, copia vinceretur; saturitatem, sequitur seditio, unde subdit. CASS. Honorem ambientes invidendo, Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini: haec irritatio fuit pro sacerdotio, quod habebat Aaron, et filii ejus. ID. Laus Dei, qui suos vindicavit qualitas poenae facta indicat; a terra vorantur, qui terrena sapuerunt. ID. Core namque et ducenti quinquaginta cum eo, volentes habere sacerdotium Aaron, acceperunt thuribula, ut adolerent incensum, ideoque divino igne consumpti sunt. AUG. Non ait peccantes, quod et boni: sed valde iniquos et gravibus sarcinis peccatorum oneratos. CASS. Absentiam Moysi non tolerantes, dum ipse in vertice montis Sinai moraretur, ut acciperet legem, fecerunt vitulum. Interpretatur ubi crucifixio facta, etc., usque ad hoc impatientia levium fecit, sicut omnia mala ex ea nascuntur. AUG. Non ait in similitudinem, sed in similitudine. Et est talis locutio, ut supra, CASS. Magna oblivio quidem in memoria, si non liberatio. Quia adversarios afflixerunt, et istis, quem timere deberent, monstraverunt. . AUG. Dicens: Quantum valet intercessio sanctorum? Securus Moyses de justitia Dei, qua eum delere non posset, impetravit misericordiam iis qui juste perirent. De aqua contradictionis et immolatione filiorum, unde vehementius iratus Deus, et tamen postea misertus. Quarta pars, ubi item et alia peccata enumerat, et per Phinees placatum Deum dicit. AUG. Contempserunt quod per illam significabatur, etc., usque ad non sustinuerunt consilium ejus. CASS. Murmuraverunt, quia hoc non laborantibus, sed otiosis contingit, unde major invidia criminis crescit. . etc. CASS. Haec justitia Dei praemittitur, ut secuta pietas magis glorificetur, quae pietas in sequenti ostenditur, ubi interventu Phinees Deus placatus dicitur. . ID. Vel, consecrati sunt, quasi modo ad tempus colentes: gravior excessus et vehementior ira daemonibus devovebant filios. AUG. antequam diceret, etc., usque ad cujus major interitus futurus erat, liberavit. . CASS. Solida mente, etc., usque ad quia qui bene agit, orat. etc. AUG. Deus, qui novit quanta charitate populi id factum sit, reputavit hoc sacerdoti suo in justitiam, non solum quandiu generatio est, sed usque in aeternum. etc. CASS. Quinta pars, ubi agit de aqua contradictionis, et de immolatione filiorum, unde vehementius iratus est Deus, et tamen postea misertus. Quasi ita irritaverunt in ad inventionibus suis, sicut supra dictum est; nunc iterum irritaverunt. etc. CASS. Hoc miraculum, etc., usque ad non tenuit fiduciam qualem debuit. AUG. Quasi, hoc non posset Deus facere, etc., usque ad non tamen alienatus est a regno gratiae Dei. . Septem illos populos, qui terram promissionis possidebant. CASS. Terra promissionis data in praemium, versa est excedentibus in ruinam, quia gentium conformitate factae sunt idololatrae. AUG. Haec etsi illa non narret historia, tamen hic propheta mentiri non potest. CASS. Si non in prima, in sequenti aetate factum est quod narrat David. AUG. Tropica locutio, continens pro contento, id est homines; ipsi enim interficiebant animas suas immolando filios, et contaminati sunt in operibus. ID. Non quod primi invenissent, sed quia alios imitati sunt. Quod in Graeco apertius, et hic et supra; unde et alii transferunt, studia, vel affectiones, vel voluptates. CASS. Id est aversus est ab eis: quod averti est extremum omnium malorum, unde ruina sequitur, etc. ID. Ecce, qui gloriabantur in idolis, opprobrio servitutis subsunt, quia serviunt inimicis, quod difficile est. Grave est servire offenso, qui nullo placatur obsequio. . etc. CASS. Duplex misericordia, praemisit enim superius beneficia Dei, nec tamen cessat iniquitas eorum; intulit vindictam, et afflictis iterum miseretur. AUG. Consilium hominis malum est ipsi homini, qui quaerit quae sua sunt, non quae Dei. . CASS. Causa est, ne Israel pro debito periret Testamentum Novum, ubi est adventus Domini, qui est Abrahae promissus. AUG. Quia mutavit, quod perdituros eos videbatur. CASS. Tunc poenitet, quando nos poenitere videt, et talis est nobis quales nos illi. AUG. Nihil quasi repentino consilio facit Deus, sed quod ab aeterno praescivit. Sed mutare dicitur, quod secundum rerum causas sequi videretur, aliis causis e contra intervenientibus. Sed et causas, et quid fieret, immutabiliter praevidit. CASS. Propter diversa dona: prophetae, apostoli, martyres et confessores de Judaeis fuerunt, quos dedit in misericordias: et hoc id est gentium, ut eos gentes mirarentur, quae prius eos despexerunt. Vel, coram daemonibus liberi facti, sub quibus fuere captivi. CASS. Sexta pars. Jam copia laudis Dei expletus precatur quod futurum vidit, ut Ecclesia de omnibus gentibus congregetur, et laudes aeternas cantet. AUG. quasi: Dedisti misericordias in conspectu omnium, etc., usque ad sequitur. CASS. Haec est laus, quam congregatos optat cantare, hoc nunc cantat Ecclesia de tanto bono laeta. etc., id est, ab aeterno in aeternum, quia sine fine laudabitur: haec est tertia consummatio corporis Christi in immortalitate, quod in principio psalmi eratum est: Domine, ad videndum, ad laetandum, ut lauderis cum haereditate tua.