Psalms 108
AUG. Prophetia de Christo, etc., usque ad et quae de Juda expressa sunt, ut illud: CASS. Quintus eorum qui latius de passione agunt. CASS. Monet Judae malitiam declinare, etc., usque ad Christus ergo secundum quod homo orans ad Patrem ait: ID. Decora diversitas, quia iniqui non tacent vituperium. AUG. Sicut piis per se placet aequitas, sic impiis iniquitas. ID. Plus nocent, in membris detrahentes Christo, quia animas crediturorum interficiunt, quam qui carnem ejus mox resurrecturam peremerunt. AUG. Sex differentiae sunt, etc., usque ad quod est bonum pro malo, quod et Deus judex facit. CASS. Tribus modis omne peccatum contrahitur, etc., usque ad quod Christus orans pro Judaeis fecit. AUG. Secunda pars, ubi incipit prophetare, quae pro impietate recipiant. Supra de pluribus, etc., usque ad quorum personam Judas gessit. Sicut de Juda, ita de eis. Quia in nequitia permanentes thesaurizant sibi iram. quia non fit per mediatorem. Secundum regnum, quod post non diu stetit. id est Christum qui ad eos missus accepit populus gentium. amisso, quasi patre, regno; vel patre Deo. id est plebs. amisso regno. ut in captivitate factum est. sub regibus gentium. id est, vitam, singula peccati puniens; debita eorum non dimittuntur, quia in solo Christo dimittuntur. id est, diabolus et angeli ejus. Quia non thesaurizant in coelo. etc. Id est, adjutor non est ei, cui Christus deest. Non dico ad temporalia, habenda, sed aeterna. sempiternum. Ideo quia manserunt in id est, quia non regenerati fuerunt. Id est, Jerusalem terrenae, quae servit cum filiis suis quae prophetas interfecit. . id est Ecclesia. quia cum essent rami naturales, facti sunt. Poenitendo. Supra membra Christi. . AUG. Peccata modo delectant, sed dicuntur maledictio, quia tormenta parant. Videtur dicere hic, etc., usque ad semper sit paratus, unde hic ait ID. Specialiter Christo detrahunt, qui dicunt non esse ex Patre, vel minorem Patre. Dicentes, non potuisse surgere, cum vellet. CASS. Tertia pars, ubi precatur, etc., usque ad adjuva me, secundum hominem. Nullis enim operum etc., ID. Egestas et paupertas Christi est infirmitas, ex qua crucifixus est. CASS. Sicut ex umbra declinante fit nox, sic ex mortali carne fit mors. AUG. Immutata est ergo caro Christi, etc., id est, spiritualem gratiam, unde Christus dicitur. CASS. Furiosi commotione capitis minantur. AUG. Moverunt capita, quia viderunt pendere in cruce, sed nondum quando caro immutata. CASS. Rogat ut homo, praestat ut Deus. AUG. Christus haec manus, et est Verbum apud Deum et fecit eam, dum Verbum caro factum est. Erat enim sine tempore secundum divinitatem, et facta est in tempore secundum carnem. Una est maledictio malorum Deus, cum benedicit, facit quod dicit. etc. Alii interpretantur pro diploide, duplex pallium, id est, confundantur intus et foris, id est, coram Deo, et hominibus. Solet poni pro plus quam debet, sed et pro valde. AUG. Id est, in communi, vel in corde. Diabolus a dextris Judae, etc., usque ad sed ut animam salvaret a persequentibus.