Psalms 109
CASS. Psalmus iste septimus, etc., usque ad quidquid in utroque Testamento continetur. CASS. Propheta hortatur Christo subjici. Primo refert propheta verba Patris de Filio, etc., usque ad hoc humanitatis. CASS. More nostro, ut homo instruatur. Personas discerne, et unam naturam, et potentiam accipe. Post laborem quiesce, et conregna, secundum quod homo. In potioribus meis bonis et occultis, donec regnes manifestus. Et hoc est, etc. AUG. non solum in alto, ut excelsis domineris, sed etiam in occulto, etc., usque ad si non videt quod credit. a similitudine, ubi et plena notatur subjectio. Per pedes stabilitas aeterna: hoc quotidie in conversis. Incipit autem ex Sion, id est, ex Judaeis regnum Christi, unde subdit, etc. Non de illo regno Christi loquitur propheta, etc., CASS. Secundo indicat Pater naturam Divinitatis, etc., usque ad quando in resurrectione erunt splendidi, ut angeli Dei. AUG. Jam dominatur, jam virtus; sed specialis virtutis, etc., usque ad qualiter Pater cum eo principium. Hoc tunc, sed nunc. id est, ex secreta et occulta substantia mea, etc., usque ad qui se offerat, unde sequitur, etc. CASS. Vel hoc Pater; quasi, hoc tibi tribuo plus quam alii, quia Filius per naturam. AUG. Vel ex persona prophetae potest accipi loquentis, etc., usque ad cum Spiritu sancto, qui sanctos splendificat. CASS. Tertio agit propheta de humanitate Christi, etc., usque ad hinc constat transire victimas secundum ordinem Aaron. AUG. In Deum nulla cadit poenitentia: scit enim quid agat, nec mutat consilium, sed verbo poenitentiae mutatio rerum aliter quam sperabat evenientium significatur. Quomodo enim cum aliquid poenitet te fecisse, doles factum quod fecisti. AUG. Qui volunt, vel volebant delere nomen Christi. id est infirmos reddidit, etc., usque ad et nunc in gentibus, non erectos impleat. CASS. Quasi reges frangit pro superbia: populos judicat propter communia peccata: utrosque ut humilientur ad conversionem. Vel, CASS. De transitoria passione et turbulenta. In via, qua itur ad aliam mansionem. Unde: