Psalms 11
CASS. quia hic petit propheta iniquitatem mundi destrui, ut ad veritatem promissionis futurae perveniat. AUG. Octava pro die judicii, sicut in sexto psalmo dictum est. Revocat autem a falsitatibus saeculi ad eloquia Dei, ubi salus, a perversitate saeculi petit salvari. CASS. Exponit quae timuit multa: congregans in unum, ut sit major vis. Ibid. Deus, qui ubique praesens, quantum ad homines defecit, qui in eum non credunt. AUG. Proximus omnis homo, cum nullo male agendum est: proximus primae nativitatis conditione est omnis homo; carnis cognatione, amici et cognati; misericordiae comparatione, beneficus quilibet. etc. Germinatio, duplex cor significat, in quo dolosus describitur, unde: Boni habent unum cor et unam animam. etc. CASS. Id est, passim pereant, qui in una pravitate conveniunt. Ibid. Id est, superbam: hi sunt hypocritae, habentes speciem in sermone ad decipiendos homines, et Deo non subditi. REMIG. Vel, philosophi. CASS. Jactant se de potestate labiorum, quasi non a Deo acceperint. AUG., CASS. gentiles, qui nec legem, nec prophetas habuerunt; Judaei. Quod non in priori populo. Apparebo in Filio. Consolationem pauperum. Potenter, cui nil resistit. Ibid. Contra mala saeculi Christus a Patre missus, cujus eloquia vera sunt, impiorum falsa. Contra hoc quod supra, CASS. Utilitatem divinorum eloquiorum, ad Dominum se convertens, ostendit. Conclusio de utraque parte. AUG. id est, cupiditate temporalium, quae septem diebus volvuntur, et non veniunt in octavum, id est, aeternum: unde Prov. 2., id est, ambitum volubilium. Ibid. Est et multiplicatio in temporalibus quae avertit ab unitate Dei: sed justi multiplicantur secundum altitudinem, quando eunt de virtute in virtutem.