‏ Psalms 110

CASS. Primus psalmus per omnes litteras alphabeti, etc., usque ad tertio eosdem redemptos asserit, et Novum Testamentum mansurum, ibi AUG. Non est hic confessio peccatorum, sed laudis: illa luget, haec gaudet: illa vulnus medico ostendit, haec de sanitate gratias agit. Non temere, sed ex ratione, scilicet pro aeternis, sicut omnes justi. CASS. Hic nunquam inter omnes justos ubi sunt misti mali, sed jam videntur in futura societate psallere spe rapti ad superna. quod est, quando cum Domino judicant. quando de toto collecti. Haec est materia et causa confessionis. Magna sunt opera Domini, quod de impio facit pium. AUG., CASS. Cui nihil simile, dum sinit diabolum saevire, etc., usque ad non: AUG. Nihil superat voluntatem Dei, qui et si vult, ut non pecces, non tamen prohibet. Si vult parcere poenitenti, vult et impoenitentem punire; ita de homine semper Deus implet suam voluntatem, quia nihil facit homo, de quo non operetur Deus, quod vult. CASS. Quasi confitebor, quia magna sunt opera Domini. Quaelibet etiam opera sunt magna, si in eis videatur intentio et voluntas, quae est peccatorum, et bonorum operum: et id est, merces, quae juste datur. ID. Secundo dicit fideles copioso munere satiatos, promittens adventum Domini, ut haereditas avide quaeratur. AUG. Hunc humilians et hunc exaltans, etc., usque ad quid in futura glorificatus accipiet? CASS. Facit confessionem et magnificentiam, etc., usque ad ut omnia impleantur. etc. AUG. Nec totum dedit, qui pignus dedit, etc., usque ad per compungentes passionis angustias intrant. CASS. Virtus operum est, quod caeci vident, etc. Quae fecit nota Christiano populo. haec fuit intentio miraculorum, ut crederent. ID. Quasi, licet illis det haereditatem, tamen multa patientur. ID. Id est, virtutis. dum conversis promissa restituit: quod impiis minatur. AUG. quam sancti martyres tenent, pro qua et judicantur hic; quo in futuro judicabunt eos a quibus hic judicantur. ID. Teneatur ab his qui judicantur, etc., usque ad hic est haereditas Novi Testamenti. CASS. Quia servant servantes se, non sunt mendacia. Non in cassum missa, ut verba humana: non tantum dicta, quia omnia complentur. AUG. Quia omnia cum libra justitiae. CASS. Tertio, redemptos asserit, et Testamentum Novum aeterna gratia consecratum, vel. ID. Id est Filius, qui in humanitate potentia deitatis Ametur ergo advocatus, timeatur judex, ne sis negligens, ne desperes. Timor Domini. ID. Metus judicii janua est conversionis, si addatur discretio dilectionis. Intentio psalmi unde alleluia praescribitur, a laude incoepit, in laude finit, populus fidelis a diabolo liberatus gratias agens, expressit, quid et hic faciendum sit devotis, et in coelo peragendum, hic quia liberat, ibi quia coronat. .
Copyright information for VulgGlossa