‏ Psalms 120

CASS. Secundus gradus petere divinam defensionem, cui nihil posse obviare monstratur. AUG. Cui enim de mundo exeunti pericula occurrunt, exposcere debet divinum auxilium, etc., usque ad Talis est iste, qui oculos ad Deum levat. CASS. Primo levat oculos et orat: secundo quod oravit affirmat, ostendens virtutem auxilii impetrati. ID. Qui quasi inclinatus clamavit, jam respirans, oculos ad intercessores sanctos levat. . AUG. Si dormit in te fides, dormit in te Christus. CASS. Dicitur hoc humana consuetudine; ut quando fessus custos dormitat, furtum patitur. AUG. Dormitat Christus, etc., usque ad sed ne adhuc putes hoc de aliquo hominum, subdit, AUG. Qui non potest videre faciem, etc., usque ad et huic non dormit Christus. CASS. Secunda pars, ubi quod oraverat affirmat. Et quasi quis quaereret, Quis est ille custos? subdit, etc. AUG. Non sine causa est, etc., usque ad dilectio Dei scilicet, et proximi. etc. ID. Deus est sol, etc., usque ad vel id est Ecclesia, non permittet uri nocte tribulationis. HIER. Vel accipiuntur prospera, etc., usque ad ita nunc in prosperis et in adversis nos servat. CASS. Cuncta concludit, bonis initiis bonos exitus adjungat. AUG. Intrantes custodit, etc., usque ad jam in aeternum nihil nocebit. .
Copyright information for VulgGlossa