Psalms 121
CASS. Tertius gradus. Magnum gaudium; in Ecclesia pura mente versari, atque digne Deo in hac peregrinatione militare: unde suspiramus ad coelestem Jerusalem, ad quam duabus alis dilectionis levamur. etc. Primo gaudet se monitum ire ad Jerusalem, ubi sancti securi et cum Domino judicabunt. Secundo, ascensurus optat abundantiam pacis: etc. . AUG. Id est, in quibus cognoscitur quod vere sunt Israel. Quando enim grana sunt cum paleis, totum palea putatur; sed cum separabuntur, tunc erit testimonium Israel. ID. Id est justi, in quibus Deus sedet, etc., usque ad caveant ergo sibi omnes interrogandi. CASS. Secunda pars, ubi loquitur ad judices, optans eis abundantiam pacis, quam amore fratrum praedicavit. AUG. Qui amat in alio bonum, quod ipse non potest habere, imputatur ei quasi haberet; unde: Si charitas non habet quod det, det calicem aquae; et tantum imputatur ei quantum Zachaeo multa Matth. 10.. Impar facultas, sed non impar charitas. ID. Charitas est virtus fortis ut mors, etc., usque ad subdit: ID. Id est in excelsis tuis. Pauci sunt judices, sed multi ad singulos pertinebunt, quos recipient in aeterna tabernacula, et tunc erit Deus autem est tota eorum abundantia, tam recipientium quam receptorum. . Vel sic legas ut hic versus sit expositio praecedentis. Quasi, scilicet: Sententia horum verborum non mutatur. O tu, coelestis Jerusalem, quia domus Dei es, et ita in hoc quod te diligo, Deum diligo.