Psalms 123
CASS. Primo sancti martyres memores quanta evaserunt, soli misericordiae ascribunt; secundo, gratias agunt, quod liberati. id est, angeli, prophetae, apostoli sunt murus ejus: unde Isaias: Isa. 26.; sed ne in montibus remaneas, addit, et Dominus in circuitu. sed in vertice montium: unde Isaias: Isa. 21., etc. CASS. Primo asserit, etc., usque ad quia et multi sunt, et unum sunt. HIER. Christus, in quo fundata est Ecclesia: Mons ille ad litteram, in fine saeculi commovebitur. Vivunt qui sciunt idolum nihil esse. Mortui sunt, qui illud putant aliquid esse. Ergo mortui absorbentur, qui putant malum faciendum quod faciunt; vivi autem, qui quidem sciunt malum esse quod faciunt, sed persecutione superati in societatem transeunt impiorum, et Deo hujus vitae dulcedinem praeferunt, sicut quidam qui timore mortis idolis sacrificaverunt. AUG. Attende etiam quod Petrus, id est Ecclesia, absorbet multos, sed non vivos. Cui dicitur: Act. 10. Nullum enim manducat, id est, membris inserit, nisi mactatum, id est, renuntiantem diabolo. Mactatur ergo in malo, sed vivificatur in bono, qui manducatur a Petro. E contra accidit illi quem deglutit diabolus. AUG. Dominantur enim aliquando propter disciplinam bonorum, sed hoc non semper erit, ut hic aperte dicit propheta: et ideo non deficiunt justi, quia sciunt tempus futurum, quo Christus in claritate sua apparens, congregabit ante se omnes gentes, et dividet eas sicut pastor dividit haedos ab ovibus, ovesque ponet a dextris, haedos a sinistris. CASS. Id est, justos sorte electos, vel qui sunt sors et haereditas Dei. AUG. Peccator populus et est a similitudine Aegyptiorum: quae aqua torrens fluit cum impetu, sed cito transit; unde subdit: ID. Secunda pars, ubi confirmato populo, precatur quod scit futurum ut bonis prosperitas, malis vindicta veniat. AUG. Sine substantia, ut sunt vitia, et peccata, et dulcedo hujus vitae, etc., usque ad prodigumque filium longa necessitate confectum ad patrem reduceret. ID. Pari etiam sententia pereunt, qui declinant jussa principis, et qui opera mala velle contendunt; deficientes, cum cogentibus deficere. AUG. Uno nomine patria haereditas dicitur quae est Christus. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, qui pacem supra pacem dabit nobis. CASS. Secunda pars, ubi sancti gratias agunt quod liberati et quod laqueus contritus. AUG. Vel, sicut aliquo faciente strepitum magnum, etc., usque ad quae est quasi laqueus. ID. Venantes sunt persequentes, esca in muscipula, dulcedo hujus vitae. CASS. Occisis martyribus, non restat dulcedo vitae, qua possint iterum capi: sed ipsi non simul contriti sunt, imo liberati. ID. Quasi diceret: quia ferreus erat; non ruptus, ut stupa, tanta fortitudo passionis, tanta potentia liberantis. PSAMUS CXXIV .