‏ Psalms 128

ID. Undecimus gradus, etc., usque ad ponitur laeta conclusio cum certitudine veniae, ibi, AUG. Qui sentit se in profundo, etc., usque ad sicut dicit Scriptura: . ID. Quia prope omnis humana vita peccatis circumlatratur, omnisque conscientia suis cogitationibus accusatur. Non est castum cor, quod praesumit de justitia sua. Praesumat ergo de Dei misericordia, unde subdit: Quasi: Qua spe clamas? Quia est in te misericordia quod ita ait: Vel ita junge. AUG. Nullus potest sustinere, etc., usque ad una ergo est spes: etc., ID. misericordiae sustinui, etc., usque ad et hanc legem dedisti in ipsa necessitate. . ID. Speret vigilia matutina, qui non aliud a Deo quam immortalitatem speret. etc., usque ad inde in lege caput et cauda hostiae Domino offerebantur. CASS. Secunda pars, ubi laeta conclusio: Securus de se, praedicat, ut semper sperent in Domino. Quasi sicut anima speravit, similiter speret Israel. . ID. Hic dixit jam quid sit facturus ille, quem dixit misericordem et copiosum.