Psalms 134
CASS. Post gradus, qui ducunt ad aeternitatem componitur alleluia, ut Ecclesia fruatur laudibus Dei cui tale munus paratum est. Primo demonstrativa oratione monet, etc., usque ad qui et quare laudare debeant subdit: . etc. AUG. Si omnia laudantur, quia bona, etc., usque ad in quibus totum semen Israel intelligitur, tota Ecclesia cogitatur. id est, laudate eum, eo quod id fecit, quod res sui nominis exigit, cum se incarnatum dedit hominibus gustari. ID. Luctator interpretatur, et significat illos qui contra spirituales nequitias luctantur. Ad litteram. Caeteras gentes sub angelis custodiendas Dominus posuit: Jacob sibi elegit, quem ut agrum coleret, seminaret, possideret, servaret. . ID. Quasi diceret: Magnus est in essentia, magnus in operibus, etc., usque ad sed spiritus hominis ignoratur, unde ecce dicitur. ID. Fides unde incipimus, qua viva proficit homo in melius, Aegyptus afflictio: quicunque ergo affligit Ecclesiam, et scandala facit, etsi Christianus dicitur, perdit fidem. Sive ab imo terrae, sive a circumdatione finium terrae. Fulgur terrorem, pluvia gaudium facit. Qui ergo terruit fulgure, reficit pluvia. ID. Hoc in hominibus fecit propter poculum suum. Si dixit quae amares, audi et quae timeas. CASS. Hoc saepe repetit, etc., usque ad quae destruit in prudentibus et idiotis. . ID. Mundi spiritus: qui sunt occisi, dum nequeunt in nobis quod volunt. etc. Hoc sub Moyse factum: de hoc in libro Numeri legitur, quod cum prohiberent filios Israel per fines suos transire, percussi sunt ab eo, et possedit populus Israel terram eorum. ID. Humiliatio, mala, scilicet, quando ab honore sancti decidunt. ID. Id est, coelestem beatitudinem, quam daemones per superbiam deseruerunt, dedit fidelibus. Haec est vera terra promissionis, quae verius dicitur haereditas, quae in pace est, quam illa actualis, quam saepe amiserunt filii Israel. AUG. Haereditas, sunt gentes Israel, fidelis scilicet populi, quem pascunt tribulatione, docentes patientiam, vel quas Israel excolit conformando sibi. ID. Generatio una est, qua renascimur per baptismum, altera qua resurgemus: non est oblitus Deus in hac vocare, in illa coronare. CASS. Causa laudis, quia vidit Dominus populum cui tot fecit, prophetas misit, post et Filium. Sed quia duri fuerunt, eos in futuro, id est, fidelibus, cum praemia aeterna restituet. Ecce gradatio laudis ad judicium perducta est. AUG. Vel, ita. Ideo de praesenti, etc., CASS. Secunda pars: postquam laudibus se Dei explevit, idolorum cultores irridendo redarguit, quia perfecta laus veritatis est destruere falsitatem, supra fuerunt eadem dicta, sed repetita verecundiam augent. AUG. Illa exteriora artifex potuit facere; sed non spiritum dare, nec auditum auribus, nec lucem oculis, nec vocem ori. . ID. Haec scientes irrident idola, etc., usque ad nec sentiunt bonum odorem Christi. CASS. Haec est tertia pars, ubi post irrisa idola, laudes Dei celebrare monet omnes ordines: quasi dicat: Cultores idolorum similes illis fiant. Sed vos, qui estis AUG. Praepositi sunt domus Aaron: ministri, domus Levi, populi omnes qui timent; omnes generaliter sunt domus Israel, omnes una voce dicamus: . ID. Vel juxta interpretationem nominum, etc., usque ad ubi videbimus eum in aeterna pace.