Psalms 14
CAS. Psalmus iste proprie morum est institutorius, praesumptionis repressio: ubi agitur de unitate praesentis Ecclesiae et futura quiete. Primo interrogat propheta, quasi sacerdos ante faciem Domini stans, et responsa petit; volens scire quos Deus sua dignos judicet Ecclesia. Ibid. Responsio Domini, etc. usque ad ut Christus agnus sine fractura membrorum, qui proprie templum ingressus est, non ut expiaretur sicut caeteri, sed sine macula. Ut dum vendentes et ementes ejecit de templo. Hic exsequitur plenius. Veritas est cum res ita est, ut dicitur: Hoc proprie Christus fecit. qui aliquando tacuit indignis fraudulenter quaerentibus. Dolus est in lingua, cum aliud dicitur, aliud est in pectore. Vel, quia omnia quae audivit a Patre, sine aliqua adjectione vel suppressione, nota fecit proximis, id est, discipulis; Judaeis, proximis secundum carnem. Sed pro eis oravit; non acceptum habuit opprobrium adversus proximos suos, sicut est patens per hoc quod Judam non mordaci increpatione lacerabat. etc. AUG. Haec est perfectio, ut nihil in homine valeat malignus, et ut hic sit in conspectu, id est, certe sciat, malignum non esse, nisi qui a Creatore ad creata convertitur. id est, diabolus, despicitur; ut cum dixit: etc. E contra, Juravit, quando apostolis certissima veritate promisit: etc. Ibid. Haec tria non sunt magna, etc., usque ad cum in superiori conclusione praeteritum posuerit, Vel terrena est, quae penitus ad usuram dari prohibetur, quam Dominus Judae tradidit ad erogandum pauperibus, non ad usuram. Vel spiritualis, quae ad usuram dari jubetur, id est, praedicatio ad instruendos homines. Accipit quidem Christus munera, ut a magis, et quotidie pias oblationes; sed non contra innocentes, imo animam pro eis dedit. Ecce absoluta responsio interroganti: facit dicit, ut ad actum nos invitet, non solum ad cantandum haec. CASS. Conclusio. Similiter qui facit haec, requiescet in monte.