‏ Psalms 145

CAS. Vox ista, quasi musica salutaris, tanquam harmonia coelestis, quae non solum homines, sed etiam angelos delectat, laudem Dei exprimens. Quae congrue huic psalmo praescribitur, ubi vir justus exhortatur animam ad laudem Dei: quia in adversis aliquando, velit nolit, perturbatur anima. Unde supra: Sed ut auferat ei perturbationem, suggerit gaudium de spe, si non in re: etc. AUG. Hac spe erecta anima Deum laudat hic. CAS. Primo, sibi quasi omnibus consulit laudare, ne in vanis oretur; et quasi acquiescens consilio, asserit se laudaturum ibi ubi poterit plene. Secundo, alios monet non sperare in homine, ibi: Tertio, docet omnem spem in Omnipotente ponendam, ibi: etc. Sed quaeritur, a quo, cui hoc consulitur? Si dicitur caro consulere animae, non videtur hoc esse verum, cum a meliori et a digniori soleat inferiori dari consilium: caro autem inferior est anima. Anima enim, licet vituperata quia peccatrix, tamen melior dicitur per naturam corpore laudato in suo genere, quia spiritualis natura praestat corpore, quam movet, regit, sensificat, capit: et ipsa infinita, vicina est substantiae Dei. Sic aurum, vituperatum quia sordidum, praeest plumbo in puritate laudato: sic et malus homo optimo equo. Non datur ergo consilium animae a carne, quamvis domita valde et pacata: quae tamen mortua est propter peccatum. Nec etiam caro mortalis immortali consulit animae, quia semper infra animam est; sed superior pars animae, scilicet mens, quae cogitat sapientiam divinam, illi inhaerens et in illam suspirans, videt quasdam sui partes perturbari motibus saeculi, cupiditate terrenorum ad exteriora rapi: unde ad interiora et superiora revocat eam. Se ergo secundum sensualitatem exhortans dicit: Quid enim tibi placet in hoc saeculo? Divisa per tot saecularium rerum amores, collige te ad auctorem: hic tibi pax et securitas. Deinde respondet anima menti, quasi hic praegravata non valens desistere, ut dignum est. Hic in morte laudabo tenuiter, quia corpus Sap. 9.; hic spes pascit, vita in futuro. CAS. Cum ei perfecte inhaesero, a quo separari, ut modo fit, mors est: sed spes consolatur, in qua quodammodo vivens laudat. Non quod aliquando non sit, quia in aeternum erit, et ideo vere diu. etc. CAS. Secunda pars. Dato consilio et affirmato, ubi plene laudare poterit, quasi longe remotos, et interim dum mala sunt quibus turbatur anima, monet non sperare in homine, sed in Deo. AUG. Vel quasi in fine saeculi mente positus: cito finienda docet non amare pro aeternis; quasi et meo exemplo, etc. ID. In uno filio hominis est salus, et in ipso sperate. Non quia filius hominis est, sed quia Filius Dei est. Non propter illud quod suscepit ex te, sed propter illud quod servavit in se. etc. CAS. Prius mundat corda prohibendo a noxiis, ut post salutaria intendat monendo salubria. CAS. Tertia pars, ubi docet totam spem in Omnipotenti ponendam, quem ex factis describit ut gentilitas tam frequenter convicta quiescat. AUG. Remotis noxiis, docet quod salutis est, scilicet in quo sperandum sit. CAS. Ipsius Jacob sic fuit adjutor, etc., usque ad id est, hujus veri Jacob, sicut illius. ID. Quia et cultoribus daemonum spes est in deo suo, determinat in quo debet esse spes, id est in Christo, et hoc usque in finem psalmi ostendit, describendo eum per omnia. Ne quem alium putes creatorem, vel minutissimarum rerum existere creatorem. CAS. Christus, qui est veritas, omnis homo mendax. Haec duo ad justitiam pertinent. Christus judex vindicat patientes propter nomen suum, et dat escam diligentibus se. AUG. Non omnis molestia est injuria. Quod jure pateris non est injuria, ut quod patitur latro et scelerati alii. Aliud ergo est pati injuriam, aliud supplicium. Supplicium enim jure quis patitur, injuria autem juri contraria est. CAS. Hoc ad abundantiam suavitatis. Quos diabolus elidit, Dominus erigit. CAS. Quos locat in aeterna beatitudine. AUG. Omnis Ecclesia gentium adventitia est ad patres, non carne, sed imitando, filia. sunt omnes in peregrinatione, quibus est absens pater; et omnis fidelis anima est sponso absente: unde et magis patrem et sponsum desiderant, et hos protegit Deus non visus, sed desideratus. CAS. Hoc est de magnificentia. Regnabit in nobis, cum corda nostra erunt in eo firma, quod non modo.
Copyright information for VulgGlossa