Psalms 147
Psalmus iste facit amorem futurae Jerusalem. Aggaei et Zachariae dicitur, qui in captivitate reparationem Jerusalem prophetaverunt, quae, ut Jeremias praedixit, post septuaginta annos facta est, id est, post volubilitatem totius temporis, quod septem diebus agitur. CASS. Totus hic psalmus potentiam Dei praedicat. Primo, dicit bona futurae Jerusalem, secundo, dicit quae bona hic dantur sanctis, ibi: AUG. In captivitate adhuc constitutus propheta, etc., usque ad qui audivimus sic ructantem. AUG. Nota clausam esse janam januam admissis prudentibus, et exclusis fatuis virginibus, ut nemo jam exeat vel intret. Et congrue post laudis admonitionem subdit de clausis januis: clausa enim janua Jerusalem secure laudat, quia nemo exiit unde doleat; nemo intrat quem timeat, unde sint scandala. scandala. ID. Pane qui de coelo descendit: in mundo carne clausus est, sola fide cognitus, tunc videbitur sicut est. Secunda pars subdit quae munera hic dantur electis, per quae veritas futuri potest agnosci. AUG. Ut in terra cognoscatur. Nisi enim mitteret verbum terrae, qua gravamur et impedimur a reditu, ad adipem frumenti satiantem non levaremur. In terra enim, ubi laboramus fessi, languidi, pigri, frigidi, scilicet in eremo, non deserit, sed manna etc. AUG., CASS. Vel usque in velocitatem, id est, a Deo, ut sit ipsa velocitas quo electius vel expressius dici non potuit. Non ait velox verbum, velox sit velocitate, qua plus vel minus participat: sed ipsa velocitate, qua caetera dicuntur velocia, nihil est velocius. Et item quod velox est, ut equus alicui est, non ubique: velocitas vero ipsa ubique est, non est in parte. Ad verbum Dei pertinet non esse in parte, ubique esse per seipsum. Haec est sapientia, non tamen motu locali, sed immobilitate. Sed et de sapientiae spiritu dicitur, hoc facit velocitas, ut et ubique semper sit, et nusquam inclausa teneatur. Sed quis ista sufficit cogitare? Est tamen spes ad capiendum verbum, quia praedestinavit nos. etc. AUG. Terrae. Frigescente enim charitate, etc., usque ad et hos dum vocat ad poenitentiam, ID. etc. Cinis ad poenitentiam pertinet, etc., usque ad et qui praedestinavit et ad poenitentiam vocavit. Ad litteram: Spargit Deus nivem quasi lanam, nebulam ut cinerem, crystallum facit ut frusta candidi panis. Est enim crystallum species quaedam in modum vitri, sed candida est: dicitur autem esse nix glacie indurata per multos annos, ut resolvi non possit. etc. Id est obstinatos, qui non facile ut nix solvuntur. etc. Alias, ut pascant alios, ut praedicent veritatem, quam impugnant. Omnes, unus panis; singuli, frusta; unde: I Cor. 10.. Paulus crystallum fuit, durus et nitidus: durus, quia persecutus Ecclesiam; nitidus, quia in lege peritus. Hanc autem Deus solvit, et factus est panis, qui veritatem docuit. Sed nisi solvat, Alias, subsistet. AUG. Frigus est, qui deserit, non vocat, non infundit gratiam: et quis alius solvet? Nullus. Unde Apostolus: Rom. 7. Quasi dicat: Frigesco, nullus solvit, nisi gratia Dei CASS. Verbo namque Dei veniente, nec frigus, nec obscuritas, nec duritia desperare potest. Salubriter enim liquefiunt, et fluenta spiritualis beneficii profundunt aliis unde bibant, juxta illud: Isa. 55.. AUG. Vel idem significatur per Israel, etc., usque ad quia non fuit missus Matth. 15.. ID. Judicium incipit a domo Dei, etc., usque ad tres alios psalmos laudis subjungens, ut in hoc opere gratia Trinitatis eluceat. .