Psalms 148
CASS. Per paucorum commemorationem universam creaturam hortatur laudare Deum. Sunt quaedam quae habent spiritum laudandi Deum in eo affectu quo placet eis Deus: quaedam non habent intellectum, sed quia ipsa bona sunt in ordine suo, et ad pulchritudinem universalitatis referuntur, per se non laudant, sed ab ipsis per attendentes ea laudatur Deus: et ita quodammodo laudant, quia de illis nascitur in nobis laus Dei, ad quam nos hic monet propheta. . CASS. Hoc contra illos qui dicunt mundum Deo coaeternum; sequitur: Verbo suo, et creata sunt. Prius dixit, postea Facere enim et nos possumus, sed non creare. Ipse ergo solus creat, quod est proprium Deitatis. Laus ex operibus Ex potentia omnipotens est, cujus opera non mutantur. CAS. Et si coelum novum, Deo tamen bene statuta dicuntur, quae novantur per Christum et meliorata permanent. Et est hic laus a potentia. Secunda pars, ubi, enumeratis coelestibus, descendit ad terrestria. Conversus ergo ad illa, tanquam exhortans nos ut eorum consideratione laudemus Deum, quae considerata aperiunt laudem Dei, ait: O vos qui de terra. AUG. Profunditates aquarum, etc., usque ad ipsa ergo, id est, nos consideratione eorum hortatur laudare. Hoc ideo quia visum fuit quibusdam quod Deus superiora regeret, sed haec inferiora despiceret, sed a casibus regerentur; sed et haec agit Deus, et in his minimis laudatur, et alleluia cantatur. . CAS. Supra dixit prius de coelo, postea de terra; hic de omnibus simul. Et accipit per coelum omnia superiora, et per terram omnia inferiora. AUG. Illum omnia confitentur in se vel in aliis; pulchritudo omnium vox est confitentium in attendentibus ea, id est, attendentes laudent eum, et de terrenis et de coelestibus, quo non est aliquid melius. ID. Ecce quod prophetavit Aggaeus et Zacharias. Modo humile est in tribulationibus cornu populi sui, sed cum venerit Dominus, exaltabitur.