Psalms 149
CAS. Post omnes creaturas quas in praecedenti psalmo monuit laudare Deum, eo quod ab ipso creatae sunt, hic proprius et specialius Israel invitat ad novum canticum pro novitate sibi facta, quae mirabilior est Dei operatio: haec est sanctificatio Israel, per quam de veteri factus est novus. etc. CAS. Primo multis modis monet laudare regem qui eis benevolus et beneficus. Secundo agit de gaudiis sanctorum, ibi, AUG. Qui vult cantare hoc canticum, diligat aeterna, ut fiat novus. Vetus enim homo vetus canticum cantat de terrenis. Novus homo novum cantat de spiritualibus; canticum scilicet pacis, canticum charitatis et jucunditatis. Quisquis enim sequitur veterem animositatem, non novam charitatem, novum canticum non cantat. CAS. Hic ubi et a quibus cantari debeat hoc canticum determinat. ID. Id est, in Christo, qui est rex et sacerdos. AUG. Ut rex pugnavit pro nobis de cruce, diabolum vincens: ut sacerdos, se pro nobis obtulit, nihil inveniens in hominibus quod pro eis offerret. ID. Quia nulla dispersio, sed charissima unitas; tunc exsultatio erit de tympano et psalterio, non ipsius actus. ID. In prima conditione rerum legimus omnia placuisse Deo, etc., usque ad vel cum parem angelis faciet. ID. Secunda pars, ubi agit de gaudiis sanctorum et potestate. Est bonorum actuum frequens laudatio, de quibus justi laetantur in cubilibus, id est in conscientia, ideo quia habent tam bonum Dominum, qui dat peccantibus gratiam et in meritis vitam aeternam. Fatuus extra in fabulis hominum laetatur; sanctis hic modus gaudii est, ut ad illum referantur bona qui dedit. ID. Virtus Dei et potentia praedicatur in gloria sanctorum. In cubilibus, in diversis mansionibus est gloria sanctorum. De quibus Dominus. Joan. 14. Qui in corde et in lingua non desinunt laudare eum, a quo aeterna habent. Potestatem verbi Dei accipientes, cum Domino judicabunt, sedentes super duodecim sedes; et tunc vere fiet tunc reges terrae ligabuntur: unde non sit liberum exire. Et nobiles ferent ferrea vincula, ut gravia ad portandum, et quae non possunt rumpi: et sic fiet judicium conscriptum, id est ab angelis comprobatum. De quo Apostolus: I Cor. 6. Et ne putes solos apostolos judicare, addit, scilicet potestas judicii, est omnibus sanctis ejus, id est perfectis, qui pro Christo omnia terrena reliquerunt. AUG. Sic enim laetantur in cubilibus et faucibus, id est in corde et lingua, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed Deo, a quo acceperunt quod sunt, et sperant id quod nondum sunt. . His vinculis mandatorum et praeceptorum Dei ligantur gentium reges, nobiles saeculi, ab infirmis et contemptibilibus hujus mundi, quos elegit Dominus ut fortia quaeque confunderet; ipsosque implevit Spiritu sancto, et dedit eis frameas bis acutas, ut ad Christi timorem nobilium corda converterent, et saeculari nobilitate contempta, paupertatem eligerent et nobilitatem in Christo. Voluit enim prodesse imperatori de piscatore, non piscatori de imperatore. AUG. Per hos ligat reges et nobiles in vinculis ferreis, ne progrederentur ad illicita. .