‏ Psalms 17

etc. CASS. Dicit hoc Christus, quod Ecclesia, id est, totus Christus. Ibid. Primo, propheta summam colligens, de liberatione gratias agit. . Ibid. Quando erat opus consilio, David ad eum refugit et invenit. ut si potens, captu+m ab hostibus liberet. AUG. quia de me non praesumpsi, quasi cornu superbiae contra te erigens; sed te celsitudinem salutis inveni, quod ut invenirem suscepisti me. CASS. Post omnia non elatus se jactat, sed omnia Deo tribuit: et ideo salvus; nam qui aliter facit, sibi relictus perit, etsi vicisse videbatur. Ibid. In persona iustorum ante adventum Christi, etc., usque ad qui rapidis iniquitatibus conturbati sunt. Gentiles in inferno debito dolore torquendi. sequitur: . Ecce quomodo, etc., usque ad et hoc qui praeoccupavit mortalitas et possibilitas. CASS. Vel de coelo, vel de venturo Christi corpore. AUG. Ita clarificato Christo commoti sunt et contremuerunt peccatores. etc. CASS. Praesumptiones superborum, id est, divitiae et hujusmodi quibus innitebantur: spes enim mundi abiit, quam odit Deus. . Ibid. Id est, praedicatores inclinavit a contemplativa ad ministerium, et ad ferendas molestias. etc. Ipse passus in eis, et in quorumdam notitiam. tenebrosi, qui etiam persequuntur, sub ejus potestate sunt; vel, qui simpliciter credunt, subjecti ei sunt. Facit enim quosdam plenos scientia, in quibus supereminet, quorum celeritatem intellectus transcendit: tenebrosis autem latenter utitur: unde, sed sui cognoscunt. Ventos, quibus nihil est velocius, superat fama ejus, ut dum mox natus, magis per stellam nuntiatus est. AUG. Obscuritates sacramentorum, vel, in his tenebris, ubi videntes per fidem ambulamus, et non per speciem Matth. 2.. Non per coelos. CASS. Descendit et ascendit II Cor. 5., sed per nubes aethereas quod in Hebraeo, id est, per prophetas in quibus obscura doctrina sit, sed per nubes quae non aetheris, id est, Apostoli praefulgidae sunt in cognitione ejus, id est, vicinius contemplantes. AUG. Objurgationes, quae dura corda feriunt, sed si ignis charitatis resolvit, in miti animo fit aqua satians [saliens]. quia illo igne tenebrosa corda accensa reviviscunt. CASS. Ad litteram, ut quando visum est tonitruum, Deo dicente: ut non dixit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui. Ibid. Dominus intonuit, et Dominus misit: non enim transitus ad gentes semper erat certus neque rationabilis habitus. Christo veniente, patuit quod obscuritas divini tegebat eloquii. Conversio ad Deum: quasi cum gratiarum actione, quia per praedicationem increpabat peccantes, et inspirabat ut timerent iram futuram. Ibid. Hucusque de adventu Domini, hinc de temporibus Christianis. Pater Christum. Ecclesiam sponsam. Ibid. Baptismi. Vel qui est donum. quia aequalis Patri et Filio. quasi fugativam. in altitudinem virtutis et boni operis. . AUG. Id est, vitiis, quae super omnes inimicos plus nocent. etc. Id est exterioribus inimicis hominibus, scilicet et daemonibus quod necesse est, quia confortati secundum quid. id est, praevaluerunt. Per hoc magis eripit, quia illi sunt confortati; cum enim affligitur Ecclesia, magis crescit. . Ibid. Per saevitiam malorum, crescit Ecclesia numero et merito. quod ad fidem venit. AUG. Id est, gratis elegit. bonae voluntatis. Ibid. opera, quae sunt post prima beneficia Dei, scilicet fidem et charitatem, quae gratuito sine praecedenti merito Deus praestat. Ibid. Vel ita continuando cum praecedente versu, etc., usque ad et sicut coepi, unde in futuro retribuet. . ei, adhaerens. ne iterum cadam. Ab iniquitate, quae est mors beati. CASS. Dupliciter Deus retribuit: hic in praesenti, ut justus justificetur, et qui in sordibus est, sordescat adhuc, unde hic dicit: etc., et in futuro praemium bonis, et poenam malis, unde ibi: etc., quasi, ita hic: quia in futuro AUG. Et tribuet: jam non solum propter latitudinem fidei quae per dilectionem operatur, sed propter longanimitatem retribuet mihi. hoc justis convenit, ut sicut illi Deum semper contuentur, ita Deus eos jugiter respiciat. CASS. Dixerat, retribui secundum justitiam, etc., usque ad quia AUG. Est etiam occulta profunditas, qua intelligeris cum sancto sanctus, quia tu sanctificas. Quod enuntiavit de electis et sanctificatis, orat nunc de aliis. . Ibid. Fuerunt praedicatores, in quibus lux, id est, cognitio veritatis, qua illuminaverunt alios, unde: AUG. eos, qui adhuc sunt in tenebris. Praedestinatione. CASS. Deus enim meus, est via, qua itur ad coelum, impolluta. Vel, via qua venit in mundum sancta et immaculata Virgo. Et quidquid dixit Spiritu sancto examinatum est, id est, utile et honestum: ut sapiens, quidquid dicit, prius apud se dijudicat. Ibid. Diruere non penitus potest homo, sed ope Dei transit murum obstaculum peccatorum. Ibid. Et continuando sequitur: Caetera interponit ad commendationem. Igne examinationis probantur. Ibid. Nullus excipitur, nisi qui sperare non vult. Ibid. Deus dico: quia quis est alius Deus, nisi qui et Dominus in rebus est? Et quia in Judaea notus, non dii gentium; haec contra paganos, qui multos sibi fingunt. Ibid. Adhuc praeter communia, commendat per specialia, quia tertio Christus de virtute et potentia sua commendatur. Ibid. Id est, perarmavit. Vel a similitudine currentis. Vel, dignitatem notat et fortitudinem, quod ei convenit, qui potestate sua judicabit populum, vel mundum. sine peccato. Cervus spinas et hiantia loca transilit, sic Christus spinas et foveas peccatorum: et sicut cervus alta, ita Christus super omnes creaturas conscendit. . ab imminentibus insidiis cautum facio. opera vel voluntates. contra diabolum. etc., similitudine rei quae non est, id est, irremissibilem fortitudinem. Christi prophetae, et apostoli, per quos operatur: qui arcus aereus, quia praedicando non mollescunt, sed, semper fortes, verba salutis jaculantur. Non ut nihil patiar, quod tamen est ad profectum. Tribulatio est correctio, et doctrina, et dilatatio, et confirmatio. AUG. Ne impediant carnales angustiae, quia latam fecisti charitatem hilariter operantem, etiam de his quae sunt sub me, scilicet de mortalibus rebus et membris. CASS. Arguendo, diversis afflictionibus fatigando. . AUG. Ecce eadem operatio Patris et Filii. Supra ait: et jam ait comminuam, id est, auferam virtutes, ut post cedant omni vento doctrinae. CASS. De illis ira: depressio Judaeorum, et exaltatio gentium. . Judaei quos enutrivi, facti alieni: ad honorem meum. sequentes potius suas traditiones quam Dei. Ibid. Quarto exsultans Ecclesia summatim munera Dei laudat. Vel quia vivificat. quia omnia benedicit. AUG. Non terreno more de Deo salutis meae sentiam, nec ipsam salutem terrenam, sed in excelso de illo sperabo. CASS. Pia vindicta, dum rebellis subditur. Major gloria est a ferventibus malis liberare. . Deus qui magnificat: Faciens, Deus qui facit.
Copyright information for VulgGlossa