‏ Psalms 18

CASS. Psalmus de primo adventu, unde tyrannus cadit, homo absolvitur, hic propheta respicit in finem, id est, Christum, vel in ultima tempora. Ibid. Primo, loquens de incarnatione, commendat praedicationem novae legis. AUG. Coeli, apostoli, de gloria Christi in qua Patris aequalis. CASS. Vel coeli, qui stellam miserunt. Ibid.: Quod Deus gratis peccata dimittat. AUG. Quae secundum hominem, etc., usque ad et ipsi eidem facti nox, tenebrosis scientiam quae de humanis. CASS. Et hoc tam mirifice, quod in omnibus linguis; et tam late, quod in omni parte ambitus terrae. CASS. Demonstrative agit. AUG. Spiritus spiritualibus profert plenitudinem sapientiae, etc., usque ad haec doctrina diebus et noctibus continuatur usque ad posteros. CASS. Publicae suasiones. Communes narrationes. Planius diceret, in quibus non audiantur voces eorum, vel, omnium sermonum audiantur voces eorum: illud idem facit per relativum. AUG. Omnibus linguis primos loqui fecit spiritus, qui omnes gentes in unum erat congregaturus, unus homo tunc omnibus, sic modo unus Christus caput et corpus. . CASS. Quod alios fecisse laudat, ipse facit, praedicat incarnationem. Vel in sole, in manifesto mundi, vel in labore. Sol urit, lucet, et variat tempora. AUG. Quasi militare habitaculum, id est, dispensationem incarnationis suae, in qua venit expugnare errores mundi. Vel tabernaculum, Ecclesiam in manifesto, non in occulto, ut lateat. CASS. Toties prophetis promissus, magna similitudo sacramenti: ideo de virgine natus, ut Ecclesiam sibi virginem copularet. AUG. Id est, virginali utero, ubi Deus humanae naturae, ut sponsus sponsae, copulatus est. Ecce humilis misericordia, sed fortis majestate. CASS. Imperturbabilis, irrevocabilis, humanam naturam potentia superans. Hic Trinitas ostenditur, etc., usque ad notat unitatem Trinitatis. etc. AUG. Verbum caro factum, non permisit ullum se excusare de umbra mortis: quia et ipsam penetravit calor verbi. Vel, calor est Spiritus, quem misit reversus, qui lex, testimonium, justitia, praeceptum, timor et judicia, quia haec agit. . CAS. Secundo, laudat praecepta Novi et Veteris Testamenti. Ibid. Lex per Moysen data, omnia verba sua distinctione corrigens, et ad Christi gratiam mittens. AUG. Libertate, ad se imitandum, non premens jugo servitutis. Voluntates, non modo manus, ut Vetus Testamentum. Quaecunquae testimonia dedit Israel plena sunt veritate, et humilibus sapientiam dederunt. de divinis. Ibid. Omnes in illo recte, qui non docuit quod non fecit, ut imitantes gauderent in eis, qui libere cum charitate facerent, non serviliter cum timore. CASS. lex quae justificat; quidquid praecipit justum est. Ibid. Timor saeculi non sanctus, quia non proficuus, et cum temporibus mutatur. sine omni perturbatione, quia est mista cum pavore dilectio, quia si timet judicem, scit misericordem. AUG. Timor, non ille poenalis pro terrenis quorum amore formidat anima, sed castus, quo quanto diligit, cavet offendere sponsum, et ideo non foras mittitur, sed permanet. Judicia Dei non egent alterius auctoritate. Ibid. Vel, multum desiderabilia, vel multum aurum et lapis; vel multum pretiosum. Desiderabilia super aurum, etc., cujus voluntatem suae praeponit, et dulciora sunt quam ipse sibi. id est, omne quod appetitur, pro divitiis, vel potentia, vel pro voluptate. Cibus Dei est mel; id est, solutus jam a saeculo; et favus, id est, quia adhuc circumplicatur, cui opus est pressura exprimentis manus Dei, ut eat in vitam. . Ibid. Tertio petit se a vitiis purgari, ut sit dignus Psalmista, qui haec referat sacramenta. Menti videnti suavis est veritas, dulcia judicia; non videnti quae suavitas? sed quare non videtur? propter delicta: nec mirum: CASS. omnia, quaedam enim nota sunt. inquinant, affligunt, et jam parce, repelle suasorem. Omnia peccata duobus includit, etc., usque ad quo homo seductus est; et consentiendo fecit suum. AUG. Non est majus delictum quam apostatare a Deo, quod est initium superbiae: superbia vero est initium et causa omnis peccati. . .