‏ Psalms 2

Modulatio quae fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quae fit per observantiam decem mandatorum. CASS. Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui aereas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant. CASS. Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, praedicit quasi propheta. Ibid. Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret. Ibid. Prior qui infantes occidit Herodes, posterior qui Pilato consensit in morte Christi. Reges et principes. Ibid. Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur. AMB. Vel convenerunt, dicentes: Dirumpamus rationes eorum, Domini et Christi, vel Christi et discipulorum, quibus nos sibi astringere volunt. AUG. Et si aliter posset dici apertius illis convenit qui nolunt jugum Christi sibi imponi. Promissiones vitae aeternae, et comminationes gehennae, per quae volunt nos sibi subjugare. Destructis rationibus, dominium ipsius a nobis excutiamus. Ibid. Jugum, id est, legem: sed Ibid. Ut quando positis custodibus surrexit: quando per mundum dispersi sunt. Irrisio Dei vis est praescientiae quam dat Deus sanctis, ut, videntes nomen Christi futurum in omnibus gentibus, illos inania meditatos intelligant. Ibid. Planius aperit cum dicit, conturbabit. Ira Dei est motus qui fit in anima quae legem Dei novit, cum videt eam a malo praeteriri per quem motum multa vindicantur: vel, ira Dei est obscuratio mentis transgressorum legis. CASS. Secundo, inducit verba ejus de omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate ejus discimus. ID. Sic et reges terrae ab eo constituti. sic et prophetae, sic et Israel, Hoc soli Christo. Persona regnantis. AUG. Ideo do tibi gentes haereditatem potius quam alicui obedienti: quia Filius per naturam, et consubstantialis ineffabili genitura. Ibid. Etsi possit accipi de die qua secundum hominem natus est, tamen hodie quia praesentiam significat, de sempiterna generatione sapientiae Dei accipiatur. AUG. Ad susceptionem hominis pertinet: quae pro salute hominum facta, secundum quam interpellat pro nobis. CASS. Haereditas ab hero, quod in ea potestate libera dominetur. AUG. Partim reges, partim franges, secundum illud: ut qui justus est, justificetur adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc Apoc. 22..>CASS. Potestas Christi, virga ferrea; peccator, vas figuli, quod et luteum et facile frangitur. Nunc, id est, per ea quae dicta sunt. CAS. Tertio pro his patefactis admonet omnes humiliter obedire, et suadet ab utili ne pereant, et ab honesto, quia beati qui confidunt in eo. In hoc post Christum quasi Apostolus loquitur. AUG. Vel, me rege constituto, ne tristemini, reges terrae; expedit enim vobis ut sub illo sitis, a quo est intellectus, et eruditio, ut non temere dominemini, sed Domino omnium serviatis, et in beatitudine exsultetis. . Ibid. Dubitatio non secundum prophetam, sed secundum ipsos, qui cum dubitatione cogitant iram Dei. id est, Christo sublati, vel de bona operatione. CASS. Modo non ardet cum castigat, ut pater, sed in futuro ardebit, quia nihil patientiae in futuro erit. Quia non singula horum separatim, sed simul omnia discutit.
Copyright information for VulgGlossa