Psalms 32
CASS. Hic propheta potentiam et facta Dei enumerat, et sic ad laudem Dei invitat; primo, justos et rectos monet laudare, quia exsultare in illo nisi laudando non possumus: rectos, inquit, decet collaudatio. etc. AUG. Curvus laudat Deum quando sibi bene est; blasphemat quando male: rectus semper ut Job. ID. Ab inferiori sonat, et ex terra est, unde laudemus, id est, prosperitas et adversitas, quae ab eo sunt nobis. Dum attendis superiora quae tibi dedit, coelestem doctrinam. Per caro, per charitas intelligitur: ad quae decem praecepta legis pertinent: tria in prima tabula ad Deum, septem in secunda ad proximum. etc. Quasi, quid plus dicam? de incarnatione specialiter laetamini. CASS. Quia non sufficit, nisi abundet justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum Matth. 5.. De incarnatione, de qua mundus exsultat, de qua Angeli cantaverunt. Modum laudis exposuit: nunc cur sit laudandus? AUG. Ne quis putet se meritis ad fidem venisse, cum in fide sint omnia opera quae diligit Deus, id est, remunerat, ID. quia non nisi in fidelibus operatur; unde: Matth. 10.. Vel, omnia opera sunt recta, etc., usque ad quia remanet iniquus, et ideo nequior, quia justum favere sibi videt. Quasi exterioribus, si causa justitiae fuerit fidelis, interiorem fidem adjiciet ille, quem non cognoscens timuit; unde: quis non dabit ei quae sua sunt, qui in alieno fidelis fuit? AUG. Fidelis est Deus dans homini quod promisit: fidelis est homo credens promittenti, ex promisso vero Deus est nobis debitor. ID. Ecclesia ubique terrarum. Id est sapientia Dei Patris, Apostoli instructi sunt plene, cum eo etiam corporaliter conversando: et post, habita roborata est spiritu Filii, per coelos firmatos congregat et consolidat in unitate fidei, spei et charitatis. Ecclesia, in qua est caro mortua. id est, profundos tenebris vitiorum, ponit inter eos, qui sunt thesaurus, unde alios ditat sapientia. AUG. Coeli non indigent misericordia, etc., usque ad quod operatur. Cum inter lupos essent, etc., usque ad licentia. CASS. Ad litteram: sicut littoribus mare, claudit in Ecclesia fluctuantes populos; et in thesauris sapientiae suae ponit profundas altitudines, ut probet quis Scripturas pietatis studio inquirat. ID. Ecclesia de mari, etc., usque ad sed Dominum timeat terra. Timeat, imo commoveantur manu misericordiae a similitudine dormientis. quia ipse creavit: et ideo utiliter administrat, quia et a diabolo aliquid commovetur, sed quod a Deo utiliter, ideo AUG. Non terroribus hominum, etc., usque ad potestatem non nisi a Deo. Creationem simul et formationem notat. Mandavit recreationem. CASS. Ne habeant effectum consilia contra se, ut Judaeorum, et contra suos. Dum idololatriam destruxit. Judaeorum, quorum voluntas, etsi impleta, tamen resurrectione est reprobata. Tyrannorum vel daemonum. etc. ID. Incarnationis arcanum in quo consuluit homini. Quia ad aeternam salutem nobis obtinendam. Praedestinatio, in qua omnia reposita sunt, quae et sic permanent, ut praevisa sunt. CASS. Beatum dicit, qui ad cultum Dei pervenit: quod fit temporibus Christianis, in quibus gentes conversae, hi sunt justi et recti quos decet laudatio. AUG. Beatitudo omnis in animo, etc., usque ad beatus populus de Deo possessore. AUG. Homine Christo. Prospexit in adventu Filii et vidit misericorditer, non peccata, CASS. a quibus faciem avertit; sed vidit omnes filios hominum, id est, omnes qui ad novam vitam volunt renasci. AUG. Quomodo elegit? etc., usque ad inspiravit omnem bonam voluntatem. . AUG. Manu gratiae formavit. singulis singula quaedam dans. HIER. Unde tamen unitas corporis, id est, Ecclesiae fiat. id est, non ex Adam, ut quidam dicunt animam ex anima, et simul omnes cognoscit, et omnes actus earum. Sic fiunt justi, sed nec facti sua virtute salvantur. Non modo spiritualia sunt a Deo, sed et exteriora. HIER. Nemo quidquam habet nisi ab eo, quia nec potens ut rex, nec fortis, etc., usque ad etiam si sit in multa abundantia virtutis. AUG. Animal, in cujus velocitate vel virtute confiditur, figurate quaelibet amplitudo saeculi unde superbitur: sed quanto in eo altius erigeris, tanto gravius cadis. CASS. Vel, est corpus hominis quantumcunque speciosum et bene formatum, tamen fallax est ad salutem corporalem, spiritualem. AUG. Vel, mundana felicitas, quae homines vehit, et dum nimis properat, cadit equus et sessorem perdit. humana sapientia. superbus aliquis extollens se contra Deum. In sua in virtute nullus salvatur, sed: Ecce unde est salus, etc. respectus divinitatis quae proteget eos. CASS. Timere Dominum, et semper sperare conjuncta sunt. etc. ID. Haec duo sunt vota fidelis: ut in judicio eripiatur a morte, et hic spiritualibus alatur, ubi est indigentia eorum. Quid de praedictis sentiat, quasi conclusio. AUG. Quia absentibus per fidem misit nomen suum. Nos venturos ad Deum, non meritis nostris. CASS. Quia in eo ne quis mussitet de patientia, subjicit munus, scilicet quod laetatur hic in Domino. Et speramus in nomine Christi, quem patienter Propheta laetus venturum sustinuit: Continuum tempus notat, quia non est fas desinere, unde semper potest anima fessa recreari. etc. Incarnationem compleri desiderat, ut perfectus possit esse. Hoc dicit ideo ut omnis superstitio et pravitas excludatur. .