Psalms 42
AUG. Corporis Christi, quod hic gemit inter zizania, id est, inter malos, habens cum eis multa communia, nasci, mori, prospera et adversa: cum quibus quia non habet communem causam meritorum exclamat: etc. Ibid. Psalmus iste contra pressuras, ne et ipsae retrahant nos a Deo. CASS. Conqueritur de commistione malorum, et precatur separationem. Ibid. Non petit peccata sua discuti, quod periculosum est, sed causam ab impiis parari, ut sit cum electis: unde addit: Gens non sancta est iniquus, et dolosus, a quibus in judicio separatur: sed et hic ne ab eis corrumpatur. AUG. Causam tristitiae quaerit, quae est peccatum, ut causa laetitiae justitia. Isaias propter peccatum: sic enim punit Deus. CASS. Quia, eo veniente, tolletur omnis tristitia confusionis. AUG. Quia certi jam pignus habemus, quia ea ipsa, id est, lux et veritas, deduxerunt a peccatis Ecclesiam praesentem, quae est tabernaculum. Sicut pontifex ad Sancta sanctorum. CASS. De laetitia finali, pro qua laudat in tribulatione, qui supra tristis erat unde et se confortat. AUG. Qui praecepta Dei facit, et non patitur, in psalterio confitetur: qui vero facit et patitur, quod est ex inferiori natura, quae ab inferiori resonat, sicut psalterium a superiori. CASS. Ecce qui supra fuit tristi de malis saeculi, de bono intellectu sibi gaudium facit. Ibid. Frequenter, et vehementer persuadet saeculi tristitiam fugiendam, quae patientiam, charitatem et spem exstinguit, et totam vitam confundit. AUG. Et alibi: etc., usque ad eleemosyna, et oratio quae illis duabus alis volat ad Deum.