‏ Psalms 43

AUG. Non sic quaerant sibi fieri, etc., usque ad et haec non amentur. CASS. Distinguit beneficia Dei, quae incipientibus data sunt in mundo, perfectis in coelo. Ut magis sit mirum relinqui praesentes, recolit praeterita. AUG., CASS. Primum dicit: quod facere solet laetus vel graviter afflictus. Ut major fides sit rei, ne putetur ambigua. Non juvenes, ut videantur veri nostri, qui suis certa dicerent. etc. Ibid. Et si semper operetur, tamen operari dicitur, quando aliquod signum novitatis ostendit. . AUG. Id est, bonus successus, quem eis dedisti. etc. Ibid. Id est, fortitudo; et id est, sapiens consilium: quod totum fecisti ex benevolentia tua. AUG. Tempora mutata sunt; auctor non mutatur. . CASS. Minor virtus hominis, quia minus valet in bello. Major virtus, quae in bello plus creditur valere. AUG. Vel, sed tu, quia et in hoc saeculo salvasti, ne nos traherent post se, et eos pudere fecisti: et ideo tunc etc. AUG. Nota etiam praeterita dicta, pro futuris esse accipienda. . CASS. Diapsalmus. Enumerat mala quae hic fecerunt boni, non tamen obliti Dei. CASS. Exaggerat mala, ut benevolentiam judicis impetret. dum hic ab iniquis habentur opprobrio. AUG. Haec vere futura, etc., usque ad hoc est jejunium non abstinentiae, sed luxuriae. CASS. Pro deficientibus. Vel, averti, est hostem fugere; unde: Hoc fugatis contingit, ut cadant in praedam, qui hostibus nequeunt resistere. CASS. Persistentes in fide. Hic diversi martyres, id est diversa martyrii genera: alii esca feris, alii traditi gentibus in servitutem; unde dicit: ubi notatur quorumdam mactatio. AUG. Dum dantur alienigenis et nullus acquirit: quod fit ad probationem vel correctionem; vel nullus pro eis acquiritur, vel si quis, pauci tamen. CASS. Gravis afflictio a vicinis ingeritur, quia non transitorie dicitur, quod a circumstantibus irrogat. CASS. Derisus est vox confusa laetitiae, insultationem immoderata hilaritate denuntians. Contemptus est abjecta vilitas. Ibid. In similitudine Christi gentibus sunt appositi, quando eos comparibus poenis affecerunt. . Ibid. Exprobrare est in faciem maledicere; obloqui est absenti detrahere, et dolose mordere. Ibid. Quia non erant in nobis per culpam. Ibid. Ita quod retroiret, etsi aliquando descendit contemplatione deitatis. AUG. Semitae nostrae erant in voluptatibus et prosperitatibus saeculi: sed tulisti eas de sua via, et ostendisti arctam viam, quae ducit ad vitam. HIER. Vel id est, opera nostra de lege tua pendere fecisti. Vel, alia littera, id est, non permisisti declinare et deviare semitas nostras. id est, opera; id est, a lege; ideo quoniam AUG. Vel, haec mortalitas, umbra mortis est: vera autem mors est damnatio cum diabolo. Ibid. Iste est intellectus filiorum Core, qui propter haec omnia mala non obliviscuntur Deum, scientes quia Deus requiret ista. Ibid. Noscere dicitur Deus et quod novit et quod te facit noscere. quoniam requiret propter te, ut tu invenias te, et gratias agas ei qui te fecit, ut in Petro actum est, qui probavit quid posset. CASS. Non pro criminibus nostris, sed ut fides tua gentibus augeatur. Ibid. Precatur auxilium, ut hic afflictis tempore resurrectionis subveniat. AUG. Hactenus non obliti; et ut perseveremus: AUG., HIER. Et si sciunt Christum non dormire, et sibi resurrexisse, precantur tamen resurgere per fidem, non sibi, sed gentibus, quae putant mortuum. Si enim et illi crederent surrexisse, credentes in eum non persequerentur, sed et ipsi crederent. AUG. Vel conforta. Negligere videris. Quare etsi nesciamus, tu scis quare: vel pro culpa, vel pro utilitate. Quod si pro culpa, utinam abesset; si pro utilitate, utinam adesset. Quosdam repellis, quia faciem, id est, cognitionem tuam, ab eis subtrahis: obdormis quibusdam qui gemunt de malis. id est, non das spiritum fortitudinis, sine quo inopes. CASS. Quia eam non mitigas, etc., usque ad qui facile cedunt illicitis motibus, et haerent terrenis. . Hic sine dormitione ponitur, quod ad resurrectionem pertinet, in qua est spes omnium fidelium; in qua humana destruitur captivitas; per quam sumus adjuti et liberati. AUG. Qui genua figit terrae, habet quo plus humilietur: qui vero plus humiliatur ut et venter haereat terrae, non habet ultra quo plus humilietur. Exprimit ergo nimiam humiliationem, ut quia venit ad summam, jam adsit Dei miseratio. Vel plangit eos qui sunt venter, id est, carnales, et id est consenserunt iniquis.